electores
Illustres Imperii Principes, ejusdemque
decus, columnæ, latera, propinquiora membra, etc. vocitantur. Inter præcipuas Electorum prærogativas primum locum obtinet jus Imperatorem
virtute Regni et Principatuum suorumeligendi, eumdemque, si necessitas et utilitas publica postulet, ab Imperio removendi ; non tamen ut scribunt quidam, sine reliquorum Principum consensu. Vide Electorum Sententiam exauctorationis Winceslai Romanorum Regis, apud Goldastum tom. 1. pag. 139. Majores sunt Imperii Officiales, Imperatoris Consiliarii, citra quorum consensum in multis, quæ ad Imperii administrationem spectant, nihil rite aut valide peragi potest.
Qui de eorum nece factionem inierit, vel factionis sacramentum dederitMajestatis reus declaratur. Jus habent cudendi monetam. In solemni Imperiali Curia omnes cujuslibet dignitatis præcedunt. Privilegio gaudent
de non appellando, quod per Recessum Imperii ann. 1654. renovatum ipsisque denuo est confirmatum. Hactenus Bulla Aurea. Vide præterea Limnæum lib. 1. Jur. publ. Imp. cap. 20. et lib. 2. cap. 1. ubi Electorum jura et prærogativæ fusius recensentur. Ab anno 1647. vel 1654. Fratres salutantur a Rege Francorum.
Eliseurs de l'Empire, in Hist. Caroli VI. reg. Franc. ad ann. 1400. pag. 144.
ex panno coccineo rubro, pellibus ex albo et nigro variegatis, quas hermelinas vocant, suffulta et prætexta : pileus quoque ex ejusdem coloris panno, pellibusque variegatis prætextus ; Secularium, est paludamentum holosericum rubrum, pellibus hermelinis suffultum et prætextum, pileusque ejusdem materiæ, coloris ac prætexturæ.Limnæus ibid. lib. 2. cap. 1. n. 13.
Maguntinensis, Trevirensis, Coloniensis, Quilibet Imperii fit Cancellarius horum, Et Palatinus Dapifer, Dux Portitor ensis, Marchio Præpositus Cameræ, Pincerna Boemus ; Hi statuunt Dominum cunctis per sæcula summum.
quia non est Teutonicus. Quod intelligere licet ex Chron. Engelhusii et Andreæ Presbyteri Ratisbonensis, ubi de Ottone III. et ex Dubravio, qui in Hist. Boiemica lib. 6. narrat :
Additus tamen sex illis Principibus posthac Rex Boiemus fuit, Elector septimus ad tollendam discordiam quæ inter pares numero, pari suffragio concurrente, nonnunquam intercedebat.Quod ita indubitatum nonnullis visum est, ut a Rudolpho Imperatore id factum esse scribat Cromerus lib. 3. de Rebus Polonorum ; imo Instrumentum Rudolphi ann. 1299. refert Windekius in Comment. de Elector. orig. cap. 1. Horum tamen omnium sententiam scite refellit Limnæus lib. 2. Jur. publ. Imp. cap. 7. num. 1. Vide Archipincerna.
Schrambin Chr. Mellicensi part. 10. n. 42. pag. 920. hæc habet :
Novemviratus ab Augustissimo Leopoldo est constitutus, creante Ernestum Augustum Principem Hannoveranum in Electorem nonum, et Collegii Electoralis Signiferum... Hac nova dignitate Electorali, qua acatholicus Palatinatus Princeps insigniebatur, cum nuper calculus Protestantium Electorum, (ex eo quod Dux Neoburgicus catholicus Palatinatus Electoratu fuerit condecoratus) esset minutus, resarciebatur.Ad Electorum vero officia in Imperatoris coronatione quod spectat eorumque in sessionibus ordinem et alia jura, vide Limnæum lib. 2. cit. cap. 1.
Ergo,Fucum facit Windekius ; quæ enim profert argumenta aut ad rem non pertinent, aut levioris sunt momenti, quam ut rem tantam definire valeant : et id sensit ipse Windekius, cum adductis argumentis quæ ipsi gravissima videbantur, subinde fatetur cæteros Principes in electione Imperatoris adfuisse, non quidem ut eligerent, sed ut quem vellent eligendum Septemviris proponerent. Hæc enim fateri causa cadere est. Windekio hac in re consentit Gewoldus lib. de S. R. I. Septemvir. quos refutat Limnæus lib. 2. sæpius cit. cap. 1.inquit, Electores cum consensu Ottonis III. ann. 997. sanctione a Gregorio V. lata, sed a Sylvestro II. ann. 1000. promulgata, constitutos compertum habeo, tum ex pluribus MSS. tum ex cusis Historicis.
Imperatorum nullus hæreditariam dignitatem vindicato. Principes sex, sacri Ordinis tres, profani totidem, eum deligunto. Hi discordes si fuerint, Bohemiæ Regem cooptanto.Immerenti Baronio injuriam fecerunt qui eruditissimum virum hujus sententiæ patronum arbitrati sunt. Scribit quidem ille sub ann. 996. tom. 10. Annal. pag. 913. potestatem eligendi Germaniæ Regem, in Imperatorem postea adsumendum, Principibus Germaniæ a Gregorio V. factam ; sed diserte negat ex eo tempore ad septem tantum Electores id spectasse ; quod probat ex Epist. ad Innocentium III. PP. de electione Ottonis IV. Baronio præiverat Bellarminus lib. 3. de Translat. Imperii.
Wikestom. 2. Hist. Anglic. Scriptorum pag. 45. in Chron. ad ann. 1245. scribit :
Innocentius Papa, convocatis universis Ecclesiæ Prælatis, celebravit generale Concilium apud Lugdunum, in quo sententialiter degradavit Imperatorem Fridericum, decernens ipsum finaliter amovendum ab Imperio ..... præcepitque Coloniensi, Treverensi, Moguntinensi Archiepiscopis, ut Henricum dictum Langravium Uthuringum eligerent in Regem Teutonicorum, quod et factum est.Vide etiam Chron. Alberti Stadensis ad ann. 1240. Engelhusii tom. 2. Collect. Leibnitii pag. 1117. et Walter. Hemingford. ad ann. 1250.
præcipue sub Friderico II.His apprime consonat Limnæus lib. 3. Jur. publ. Imp. cap. 1.(verba exscribo Myleri) absque ulla interveniente singulari Constitutione, qualem nullus scriptor veridicus allegare aut producere potest, sed modo latenti, et insensibiliter quasi, cum tacito Ordinum Imperii consensu.
Statuo,Vide Nicolaum Mylerum Archologia Ordinum Imper. cap. 9. n. 4. Conringium de Republ. Imper. Germ. Exercit. 5. thes. 23. et seq. Crusium lib. 5. Annal. Suevicorum part. 2. cap 7. Onuphrium Panvin. de Comitiis Imper. cap. 6. Michael. Schiffererum de Orig. Elector. thes. 16. apud Arum. vol. 1. Besoldum de election. et succes. lib. 2. Dissert. 3. n. 4. et seq. Aventinum lib. 5. Annal. Boiorum, Goldast. in Constit. Imp. tom. 1. Struvium Syntag. Hist. Germ. dissert. 22. § 15. Natal. Alexandrum part. 2. sæc.inquit, Collegium hoc Electorale, non tam speciali et expressa alicujus Constitutione, quam consuetudine sensim Ordinum consensu approbata, introductum, postque aliquot mutationes intervenientes, tandem a Carolo IV. et reliquis Imperii Proceribus aurea Bulla firmatum fuisse.
Electores, et alios.
neque Hermannus, neque Romerius,Quod quidem argumentum, quamquam gravissimum sit, potest tamen et alio roborari, quo res pressius urgeatur. Constat testimonio Historicorum omnes Ottonis III. in Imperio Successores usque ad Fridericum II. vel jure hæreditario, vel omnium Principum suffragiis Imperium obtinuisse. De Henrico II. et Conrado ejus successore, id testatur Otto Frinsingens. Chron. lib. 7. cap. 7. et 8. De Henricis IV. et V. Abbas Urspergens. in Chron. ad ann. 1053. et 1106. De Lothario Continuator Sigeberti in Chron. ad ann. 1126. De Conrado III. laudatus Otto lib. 7. cap. 22. De Friderico I. idem Otto lib. 2. de Reb. gest. Frider. cap. 1. Guntherus, et Chron. S. Ulrici ad ann. 1152. De Ottone IV. et Friderico II. citatus Urspergens. ad ann. 1220. Iis addi possunt Ditmarus lib. 5. pag. 52. Wippo de Vita Conradi Salici ann. 1024. Ordericus Vitalis ann. 1124. pag. 882. Radevicus lib. 3. cap. 16. Fridericus I. in Epist. apud Baronium ann. 1156. Matth. Paris ann. 1245. 1257. pag. 456. 633. Roger. Hovedenus pag. 776. Willel. Brito lib. 4. Philipp. pag. 141 :verba sunt neque Sigibertus, neque Otto noster, Guntherusve poeta, et cæteri quique proximi horum temporum gravissimi diligentissimique Scriptores, ullam Electorum mentionem faciunt : profecto non omissuri tantam rem, si uti nostro sæculo sunt, illa tempestate Principes illi, constituendi Cæsaris legem et prærogativam accepissent.Aventini lib. cit.
Ex quibus ominibus manifestum est Electores non prius, cæteris Principibus exclusis, Imperatorem elegisse, quam mortem obiisset Fridericus II.Est etenim talis dynastia Theutonicorum, Ut nullus regnet super illos, ni prius illum Eligat unanimis Cleri Procerumque voluntas.
Rex quem eligunt Teutonici, cum Romam vadit ordinari, secum ibunt de jure sex Principes qui primi sunt in ejus electione.Idem docet Speculum Saxonicum lib. 3. art. 57 :
In Principis electione primus erit Episcopus Moguntinensis, secundus Treverensis, etc. secundum hoc omnes Illustres Imperii tam Seculares quam Spirituales eligunt.
ex consuetudine vel de jurecompetere. Quid hoc dubium ? rogo ; itane scripsissent Electores eodem jure, quo per Bullam Auream, iisdemque privilegiis jam decorati ? Num Coelectores, promulgata semel Bulla Aurea, usquam agnoverunt ? Hinc igitur recte Septemviratus Collegii originem institutionemque repetimus. Notandum 3°. Electores minime persuasos fuisse jus suum electorale Romanis Pontificibus acceptum referri debere. Sed præstat locum exhibere, ut quisquis prudens æquusque rerum æstimator judicet :
Gravamur non modice, et turbamur ex intimis, cum reverendam sacrosanctam Romanam Ecclesiam, matrem nostram, et ipsius Summos Pontifices,.... ac sacrosanctumInfra :Imperium, et Imperatores seu Reges ipsius, quorum defensio ad nos ac omnes alios Coelectores præ cæteris mundi Principibus specialiter pertinere dinoscitur, sicut temporibus præsentibus videmus, ad invicem discordare.
Cum aliis omnibus Principibus Electoribus Imperii in unum fuimus congregati,... et firmavimus jurejurando per Sacramenta corporaliter a nobis et omnibus Coelectoribus nostris præstita ; quod jura, honores, bona, libertates et consuetudines dicti Imperii, et nostra, nobis in electione Imperii competentia et consuetudine vel de jure, manuteneamus, defendamus et illibata conservemus,... et quod hoc non obmittamus propter aliqua pericula rerum et personarum, aut præcepta... contra Imperium et nos vel Coelectores nostros ; per quæ dicto Imperio ac nobis et Coelectoribus nostris.... posset præjudicium generari.Ibid. :
In prædicto Parlamento per nos et alios Coelectores nostros... sententialiter diffinitum : quod vacante Romano Imperio is, qui eligitur concorditer, vel a majore parte Principum Electorum, pro Rege Romanorum ab omnibus est habendus : et quod nec nominatione, approbatione, confirmatione, consensu, vel auctoritate Sedis Apostolicæ, super amministratione bonorum et jurium Imperii indiget, sive titulo Regio assumendo : quodque jura et bona Imperii amministrare et gubernare poterit, et de jure et consuetudine, nulla Sedis Apostolicæ super hoc licentia habita vel obtenta.Hæc clariora sunt quam ut fusiori expositione indigeant ; cætera itaque Lectoris judicio permittimus, quæ otiose fortassis annotaremus.