entitas
quelibet ~as habet intrinsecum sibi gradum sue perfeccionis
arguo sic: illud quod est ~as minor quam entitas realis et major quam entitas racionis est ~as media distincta ab utraque, entitate reali scilicet et racionis
basis tocius ~atis est substancia vel agencia essencialis
uniuscujusque igitur rei ~as est ejus veritas
incomplexa est ipsa rei cujusque ~as, id est indivisio entis et esse
metaphysica considerat ens simpliciter secundum racionem ~atis que est in rebus et proprietates ‥ entis secundum quod ens in racione ~atis consideratur
item quod prius presentatur intellectui et novit [intellectus ] est ens secundum Avicennam. sed omne prius agnitum est racio cognoscendi postremum. ergo veritas cognoscitur per ~atem
sumo hic ens et unum et hujusmodi pro significatis secundis, scilicet pro re subtracta unitati et ~ati
quia quidditas rei est ~as per se rei, [(philosophia prima ] considerat rem secundum suam ~atem
omne quod habet ~atem ab aliquo exemplariter habet simul earn ab eodem effective
finis est non tantum motus, sed ~atis
sequitur ‥ Deum habere ~atem quidditative
dependencia sequitur ~atem formalem dependentis ab illo a quo dependet
cum in qualibet unitate minore unitate numerali sit dare ~atem positivam (que sit per se racio illius unitatis et repugnancie ad multitudinem oppositam) maxime vel equaliter erit hoc dare in unitate perfectissima que est ‘unitas numeralis’
omne inferius includit per se aliquid quod non includitur in intellectu superioris; ‥ ergo aliquid per se includitur in racione individui, quod non includitur in racione nature. illud autem ‘inclusum’ est ~as positiva
hec proposicio universalis ‘omnis homo est animal’ secundum philosophum est perpetue veritatis, quia est necessaria, cujus quelibet singularis est contingens, cujus veritas transit cum sua ~ate
dicitur aliquid esse falsum ‥ quando deficit a summa veritate vel ~ate que Deus est