escambium
Dicebat dictam Ecclesiam alias terras in Escambium et commutationem recepisse.Occurrit rursus infra, et apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1277. et alibi non semel.
Et nota quod cum constiterit, eum qui trahitur ad Warrantum, debere ei Warrantisare rem illam, de cetero non poterit eam perdere is, cui Warrantisare debet eam, quia si res illa in curia disrationetur, tenebitur ad Competens Escambium, si habuerit, unde id facere possit.Vide Escannicum.
Si... producatur alius Campio, quam ille qui duellum vadiavit, apud eundem Glanvillam lib. 8. cap. 8.