escocheium
Nos Elæ sorori quondam comitis de Alenchon concedimus Escocheium tenendum in perpetuum, sicut fuit assignatum hæredibus dicti comitis pro excambio de Essayo : ita quod dicta Ela et hæredes sui tenebunt Escocheium de nobis, sicut dominus Escocheii ipsum Escocheium tenere solebat.Assis. apud Cadom. ann. 1234. ex Cod. reg. 4653. A :
Nullus potest uni eorum qui ei succedere debent aliquid dare vel vendere de his quæ jure hæreditatis debent ad eos devenire ; ita quod partem alterius diminuat, ut fuit judicatum de filio Maleti cui domina Ala dederat Escocheium.Sed forte loci nomen est proprium.