About Report a problem

Menu

exbursare

EXBURSARE
, Pecuniam e Bursa seu crumena depromere, Gall. Débourser. Charta ann. 1478. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. xxix : Debebunt præfati Consules... dare et realiter Exbursare atque solvere, etc. Litteræ Caroli VIII. Regis Franc. Duci de Borbonio, apud Marten. tom. 2. Itiner. litter. pag. 386 : Scripsi generali Balhardo de Normandia quatenus larga manu Exburset omnia, quæ per vos ordinata fuerint. Etiam occurrit in Actis S. Secundi, Martii tom. 3. pag. 808. Vide Bursa.
Benedicto de Guithalottis : florenos auri de camera 15. cum dimidio, quos ipse in Feraria de suis propriis pecuniis Exbursavit. (Mandat. camer. apostol. Archiv. Vatic. 1417-21. f. 39).

Saved

Recent