foresta
si pastura infra illorum divisas illis non sufficit, in ~o meo pasturam sine occasione habeant‥et porcos suos sine padnagio
in ~a
cum forte transitum faceremus‥per ~am, ‥vetula‥respondit quia nemus erat abbatis S. Edmundi
itinere‥in una magna ~a‥hospitati sunt
per mediam vastissime ~e et profundissimorum mariscorum
hic furestus, vel ~us, A.forest , ‥hec feresta,a forest
pro uno inclauso vocat’ Kentinges cont’ xvj acras jacent’ inter dictum forrestum vocat’ Hulum Heath ex parte occidentale‥
modo est haec terra in ~a(
de hac terra iij hidas misit comes in ~a(
nulli infra metas ~e habitanti in lucis propriis‥virgas colligendi‥potestatem concessit sine forestariis
habeant communem pasturam in toto ~o meo(
totus comitatus de Surr’ fuit ~a tempore H. regis proavi regis nunc, unde idem H. rex obiit seisitus; et ita remansit ~a ad quartum diem Decembris anno regni regis R. primo qui tunc deafforestavit quandam partem ipsius comitatus
secundum assisam ~e
de firmis terrarum de Manlorn deputatarum vastarum pro forista xxvj s. viij d.
silva ‥ est in ~a de Windesores(
recognosco rectum‥quod habet in ~a de Dene
in silva Nove ~e
cum autem hec interpretacio ostensa esset abbati in ~a de Herlaua‥valde iratus est
in ~a de Feckenham
dedit eis‥~um de Alermund cum feris
rex justiciario ~e sue ultra Trentam
in quodam loco ~e de Blakemore
in ~a de Clyve
in ~a‥de Galtrice(v.
rex‥custodi ~e sue citra Trentam salutem
in ~a Kilblene proelium atrox committitur
silva est in ~a regis(
~a regis est tuta ferarum mansio, non quarumlibet set silvestrium, non quibuslicet in locis set certis et ad hoc idoneis. unde ~a dicitur, ‘e’ mutata in ‘o’, quasi feresta, hoc est ferarum stacio
silvam‥que regum ~a fuerat
secundum assisam ~e nostre Angl’
isti sunt mete et bunde inter Hunt’, North’, et Cant’ de ~e domini regis de comitat’ Hunt’
bosci‥qui sunt infra ~am regis de Longa Foresta
iste‥in ~ia regia‥principalis custos
si liber homo delinquat in ~a libera alicujus baronis cui dominus rex per cartam liberam ~am concesserit‥(
terram‥habeant‥in liberum ~um
fecimus‥terras de R. ‥tenendas‥in libera ~a imperpetuum
requisitus utrum boscus ille sit in ~a episcopi, dicit quod non intelligit
preceperet‥Radulphus omnibus de terra sua, ut equos, armenta, et pecudes in suam ~am ducerent
captura ~ium remanet in quietudine utrique abbati et Philippo, suum cuique
hec sunt jura que rex Anglie solus et super omnes homines habet in terra sua: violentus concubitus, raptus, ~e, relevationes baronum(
robavit ei xl marcas de denariis domini regis de collecta ~e quos habuit in custodia
in prisonibus conducendis ad Notingeham pro ~a iiij s.
fuerunt justiciarii de omnibus placitis ~e apud Norht’ per tres septimanas
justiciariis itinerantibus ad placita ~e in comitatu Norhampton’
Fforest,
Forst.
Forestaest,
ubi sunt feræ non inclusæ ; Parcus, locus, ubi sunt feræ inclusæ. Ockamus cap.
Quid Regis Foresta est:
Foresta est tuta ferarum mansio, non quarumlibet, sed silvestrium, non quibuslibet in locis, sed certis, et idoneis, unde Foresta, E mutata in O, quasi Feresta, hoc est, ferarum statio.Eadem habet liber Niger Scacarii Anglici, cujus auctor creditur Gervasius Tilleberiensis, apud Spelmannum. Alii, quod
foris stent, forestas dictas putant.
Per circumadjacentem Forestem exturbabat rapidas feras a sedibus suis.
Forestem scribunt.
Forastium etiam tendens in longitudine e Sanasionis monte usque ad illum locum, ubi duæ Helpræ cadunt in Sambram.
de Carnoet, et Kemperlegiensi, Miræum tom. 2. Diplom. Belg. pag. 1128.
Reuil) ex Archivo ejusdem :
Et quicquid præfati Monachi pari modo in eisdem locis poterunt juste et legaliter acquirere, sine extirpatione Forestiarum.
Forestes, in eadem Lege Longob. lib. 3. tit.
Silvæ ad Regem pertinentes, in Vita S. Richarii, silvæ scilicet majores, quas Principes sibi reservabant, quo in iis, certis anni tempestatibus, venationi indulgerent, quæ aliis prorsus in iis erat interdicta : adeo ut Guntrannus Rex Chundonem Cubicularium Regium, qui bubalum venando in Vosago occiderat, morte mulctarit, ut refert Gregorius Turon. lib. 10. cap. 10. Sed et ipsis Regum filiis in iis venari fas non erat, quod exerte habetur in Capitulis Caroli C. tit. 43. cap. 32. cujus locum hic afferam, quod aliquot forestarum dominicarum nomina et situs prodat :
In quibus ex nostris palatiis filius noster, si necessitas non fuerit, morari, vel in quibus Forestibus venationem exercere non debeat. Carisiacus penitus cum Forestibus excipitur. Silvacus cum toto Laudunensi similiter. Compendium cum Causia similiter. Salmotiacus similiter. In Odreia villa porcos non accipiat : et non ibi caciet, nisi in transeundo. In Attiniaco parum caciet. In Verno porcos accipiat tantum. Arduenna penitus excipitur, nisi in transeundo, et villæ ad servitium nostrum similiter. In Ligurio porcos et feramina accipiat. Aristallum cum Foreste penitus excipitur. In Lens, et Wara, et Astenido, et feramina et porcos capere potest. In Rugitusit, in Scadebolt, et in Launif, tantummodo in transitu, et sicut minus potest. In Crisiaco similiter. In Lisgo porcos tantum accipiat. Ut Adelelmus de Forestibus diligenter sciat, quot porci et feramina in unaquaque a filio nostro caciata fuerint.Adde Capitulare 1. Caroli Mag. ann. 802. cap. 39. Atque ut aliquid de forestis istis Regiis ibi recensitis adnotem,
Carisiacum, locum hodie
Kiersi sur Oysenominari in pago Suessionensi, multis probaturus est propediem vir doctissimus Jo. Mabillonius, ubi celeberrimum extitit regium palatium : et ab eo haud procul
Foreste, seu silva, in qua
Ludovicum Pium ex more autumnalem venationem complevisseann. 820. refert Eginhardus in Annalib.
Silvacum, in Laudunensi pago, locum hodie
Selvedictum, haud procul Fara oppido, ubi est Vedogiensis silva, statuit idem Mabillonius.
Causiasilva, quæ et
CotiaScriptoribus passim, ad Compendium, meminerunt Gregorius Turon. lib. 4. cap. 21. Fortunatus in Vita S. Medardi, Gesta Regum Francor. cap. 29. etc. Hodie
Forest de Compiegneappellatur.
Odreiavilla hic appellatur,
Audriacadicitur in Annalibus Francorum Bertinianis annis 865. 867. 871. 873. 878. et apud Eginhardum Epist. 52.
Odriacumet
Hodricium, in Chartis Dagoberti et Caroli M. apud Doubletum pag. 676. 721. statuiturque inter Ambianos et Atrebates, quam quidem eamdem esse cum
Ariaco, vulgo
Vastlau, seu vastum saltum vocant.
Attiniacoet
VernoPalatiis, quibus adjunctæ fuere silvæ regiæ, quædam adnotamus, ubi de Palatiis regiis.
Broili ad Attiniacum Palatiummeminit Capitulare triplex Caroli Mag. ann. 808. cap. 10.
Ardenna, seu
Arduennasilva crebra mentio est in Annalibus Francorum ann. 802. 804. 813. 819. 822. 823.
Aristalli, seu
HeristalliPalatii mentio pariter non semel occurrit in iisdem Annalibus.
Lensetiamnum habetur oppidulum in Attrebatibus.
Astenidumvidetur esse
Satanacumin Lotharingia, quod
Astenaiolim, nunc
Stenaidicitur.
Crisciacusetiamnum nomen retinet in Comitatu Pontivi, hodie
Cresci, cui adjacet ingens ejusdem nominis
Foreste. Criscecus villa in Pontio, apud Fredegarium cap. 96.
Crisciagus, in Gestis Regum Franc. cap. 45.
Crisciacensis silvain Vita S. Richarii.
Aquisgranensisforestis meminit Charta Caroli M. pro Ecclesia Osnabrugensi ann. 840.
Vosagiceleberrimæ silvæ, in qua regiæ venationes fiebant, mentio est etiam passim apud Scriptores, Gregorium Turon. lib. 10. cap. 10. Fortunatum lib. 7. Poem. 4. in Annalib. Franc. ann. 805. 806. 817. 821. 825. etc.
Foresta de Bieriainter
regiasannumeratur, in Charta ann. 1317. ex Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 33. r°.
Venationes publicævocantur forestæ ipsæ Regiæ in Chronico Montis-Sereni :
Erat circa locum ipsum Venatio publica Imperatoris.Sub autumnum ut plurimum fiebant : unde
Venationes autumnalesdicuntur Eginhardo ann. 820. 822. 826.
Venationes ex more, more solito, solennes, ut loquitur idem Eginhardus ann. 817. 819. 820.
Juxta morem Francorum, ut auctor Vitæ Ludovici Pii ann. 817. Idem ann. 822 :
Quibus dispositis juxta morem Francorum Regum autumnale tempus venationibus insumpsit.
Ἡ μὲν γὰρ τῶν ἀγρίων θήρα στρατηγικὸν κατ᾽ ἐχθρῶν ἐστι γύμνασμα.His artibus futuri Duces olim imbuebantur, inquit Plinius in Paneg. Philippus
Mouskesin Carolo M. :
Id pariter de Francis omnibus, et Francorum Principibus testantur Scriptores alii. Aimoinus lib. 1. Hist. cap. 21. in Clodoveo :Et nules gens en tout le mont Si volontiers kacier ne vont, Ne en riviere, com François, Et orent fet tousjours ançois.
Ut Moris est Francorum venatui insistere.Et lib. 2. cap. 37 :
Indeque venationis gratia exercendæ, cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cociam silvam ingressus, etc.Gesta Dagoberti Regis cap. 2. de ipso Dagoberto :
Cum adolescentiæ ætatem, ut Genti Francorum moris est, venationibus exerceret, etc.De eodem cap. 23 :
Exercitiis viritimAngradus Monachus in Vita S. Ansberti, de Theodorico Rege :(f. virium) et venationibus assidue utens, in omni agilitate corporea strenuus atque incomparabilis erat.
Venatibus, ut sibi gentilitium erat, indulgens.Idem de Chlotario prodit Fredegarius Scholast. cap. 42. Eginhardus de Carolo M. :
Assidue exercebatur in equitando ac venando, quod illi gentilitium erat : quia vix ulla in terris natio invenitur, quæ in hac arte Francis possit æquari.Poeta Saxonicus lib. 5 :
Alcuinus, sive quis alius auctor Poematis de Carolo M. editi a Canisio :Hic se venatu, nec non equitando frequenter, Fecerat ignarum desidiæ penitus.
Sed et... Etenim nemora inter opaca Hic pater assidue Carolus venerabilis heros Exercere solet gratos per gramina ludos, Atque agitare feras canibus, tremulisque sagittis Sternere cornigeram, nigraque sub arbore turbam.
filios, quam primum ætas patiebatur, more Francorum equitare, armis, ac venationibus exerceri fecit, ut est apud eumdem Eginhardum. Ludovicum Pium venatoriis etiam exercitiis vacasse testantur Theganus cap. 19. et auctor Vitæ illius ann. 817.
qui in tantam erupere insaniam,Quibus quidem verbis utrumque Willelmum, Nothum et Rufum, et Henricum I. carpit ; ac Nothum quidem, qui ut auctor est Robertus de Monte ann. 1084. et Bromptonus, ei, qui cervum aut aprum cepisset, oculos evellebat, ut qui feras, tanquam earum pater, amaret : Willelmum vero Rufum, qui, ut habet Knyghtonus lib. 2. cap. 7.(verbis utor Joannis Sarisber. lib. 1. Policrat. cap. 4.) ut hostes naturæ fierent, conditionis suæ immemores, divini judicii contemptores, dum in vindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subjugarent : nec veriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem Unigenitus Dei redemit sanguine suo.
tantam exercuit per forestas duritiam, quod pro dama hominem suspenderet, pro lepore 20. solidis plecteretur, pro cuniculo 10. sol. daret.
Hac fide in ipso proficiente, ad hoc quoque lapsus est, ut Dei judicio incredulus fieret, injustitiæque illud arguens, Deum aut facta hominum ignorare, aut æquitatis ea lance nolle pensare, astrueret. Exempli causa 50. circiter viri, quibus adhuc illis diebus, ex antiqua Anglorum ingenuitate, divitiarum vestigia quædam arridere videbantur, capti sunt, et calumniati, quod cervos Regis ceperint, mactaverint, manducaverint. Negant illi. Unde statim ad judicium rapti, judicantur injectam calumniam examine igniti ferri a se propulsare debere. Statuto itaque die, præfixi pœnæ judicii pariter subacti sunt, remota pietate et misericordia. Erat ergo misericordiam videre, etc.Denique Henricus 1.
Feras propter venationis delicias plus justo diligens, in publicis animadversionibus cervicidas ab homicidis parum discernebat.Verba sunt Willelmi Neubrigensis lib. 1. cap. 3. et lib. 3. cap. 26. Quo etiam referenda ista ex laudato Joan. Sarisberiensi :
Quæ fere naturæ sunt et de jure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas inspiciente Domino vendicare, et idem juris in omnibus ubicunque sunt statuit, ac si claustri sui indagine universa cinxisset ; quodque magis mirere, pedicas parare, avibus laqueosPaulo mitior fuit Henricus II.texere, allicere modis vel fistula, aut quibuscumque insidiis supplantare, ex edicto sæpe fit criminis, et vel proscriptione bonorum mulctatur, vel membrorum punitur salutisque dispendio. Volucres cœli et pisces maris communes esse audieras, sed hæ fisci sunt, quas venatica exigit ubicunque volant.
qui hujusmodi transgressores carcerali custodia sive exilio ad tempus coercuit. At Ricardus I. Henrici II. filius in Assisa de forestis, apud Roger. Hovedenum pag. 784. veteres Leges in usum rursum revocavit, statuitque, ut qui ei de venatione et forestis forisfecissent, et inde essent convicti, plenaria de illis justitia fieret, qualis facta fuerat tempore Henrici avi sui, videlicet ut amitterent oculos et testiculos. Verum postea pœnam hanc sustulit ipse Ricardus.
Hanc enim legem de venatione sublatam,Tandem Edwardus I. in magna Charta Libertatum Angliæ cap. 10. vetuit, ne ullus de cætero vitam vel membra amitteret pro venatione regia, sed gravi mulcta, vel carcere, aut exilio puniretur.inquit in hoc temperavit, quod cum apud Reges antecessores ejus, si quilibet in fraude venationis deprehensi fuissent, eruebantur oculi eorum, abscindebantur virilia, manus vel pedes ... truncabantur. Sed tale judicium pio Regi Ricardo visum est nimis inhumanum, ut homines ad imaginem Dei creati, pro feris, quæ juxta legem naturalem generaliter omnibus sunt concessæ, de vita vel membris periclitarentur, ut id faciendo feris ac bestiis deterior videretur. Hoc enim solummodo sufficiebat ei, ut quilibet in culpa deprensi, vel Angliam abjurarent, vel pœnam carceralem subirent, vel pœna punirentur pecuniali, salvis omnibus vita et membris.ann. 1232. Matth. Paris
terram, ut ait Gualterus Mapæus, vetus Scriptor, apud Camdenum in Britannia,
Deo et hominibus abstulit, ut eam dicaret feris et canum lustris, a qua 36. matrices Ecclesias extirpavit, et populum eorum dedit exterminio.Brompton. de Notho :
In silva venationis, quæ nunc nova foresta vocatur, villas et Ecclesias plures eradicari, gentem extirpari, et a feris habitari fecit.Et infra, de Rufo :
Ad novam regiam forestam, Anglice Ychene dictam, quam pater suus Willelmus Bastardus hominibus fugatis, desertis villis, et subreptis Ecclesiis, per 30. et eo amplius miliaria in saltus et lustra ferarum redegerat, etc.Quod alii perperam Rufo adscribunt, de quo ita Knyghtonus :
Fecit forestas in multis locis per medium regni, et inter Southamtonam et Prioratum de Twinam, qui nunc vocatur Christohyrke, prostravit, et exterminavit 22. Ecclesias majores, cum villis, Capellis et maneriis atque mansionibus : secundum vero quosdam 52. Ecclesias parochiales, et fecit de loco illo forestam novam, quam vocavit suum Novum herbarium, et replevit eam cervis, damis, et aliis feris, parcens illis per 7. annos venatus gratia.Cui sententiæ, falsæ licet, favent Versiculi Joannes Withi Episcopi Wintoniensis ab Camdeno laudati.
Nova forestaWalteri Tirelli sagitta percussus interierit Rufus, narrant Scriptores Anglici omnes. Sed et Brompton. ann. 1100. perinde ut alii, ante Rufum, Ricardum Henrici I. fratrem, a suo Milite, inter venandum, in eadem foresta confossum scribunt. In qua etiam Henricus, Nothi e filio Roberto nepos, dum feras contentius
Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis ab hujusmodi inquietudine temperare, cum proceres nostros inter venandum veris variisque miraculis indignatio divina percusserit, bestialemque sæpe invenerint exitum vitæ, qui, dum licuit, bestialiter vixerant. Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem.Hanc porro forestam Novam
Ytene, vel
Ycheneappellatam fuisse scribunt Simeon Dunelmensis et Brompton. ann. 1100.
forestas, præter
chaceas 13.et
parcosplus minus 781. ut et earum nomina et situs, recenset Spelmannus.
Plures sunt, qui debent 2. denar. pro brenagio, et habent herbagium in communi foresta, donando pro unaquaque vacca 1. den. Pro fructibus Plenæ Forestæ donat quisque unam gallinam, sive 2. den. nisi possit affidare, quod fructum non habuit.
Has omnes piscationes, quæ sunt et fieri possunt in utraque parte fluminis, sicut nos tenemus, et nostra Forestis est, tradimus ad ipsum locum, etc.Charta Caroli C. pro Monasterio S. Dionys. apud Doubletum pag. 789 :
Pari etiam voto attribuimus eis Forestam piscationis atque venationis.Alia ejusdem Regis apud eumdem pag. 803 :
Pari etiam modo attribuimus illis in ipsa aqua Forestam piscationis.In alia, pag. 806.
Foresta aquaticadicitur. Carolus M. in Capitul. ex triplici lege cap. 18 :
De Forestis, ut forestarii bene illas defendant, simul custodiant bestias et pisces, etc.Adde Capit. 2. ann. 813. cap. 19. Charta Caroli C. apud Perardum in Burgundicis :
Silvam ubi possint saginari porci 600. Forestam piscium in aqua a ponte Divionis castri usque ad Roriacum.Adde Chronicon S. Benigni pag. 412. Charta Zuenteboldi Regis apud Sammarthan. in Abbat. S. Apri :
Concessimus... nostram piscationem scilicet in Foresta nostra super fluvium Mosellæ in unaquaque hebdomada dies duos, etc.Alia Gaufridi Meldensis Episcopi ann. 1211. in Tabul. Campan. :
Conquerebantur, quod Comitissa volebat facere forestam in aqua de Nongento.
Forestasvero piscium vivaria appellasse videntur nostri, quod majoribus illis silvis adjuncta essent et vivaria. Capitulare 2. ann. 813. cap. 19. de cura villicorum :
In Forestis mansum regale, et ibi Vivaria cum piscibus, et homines ibi maneant.
Forestem noviter instituere, in Capitul. 4. ann. 819. cap. 7. et lib. 4. Capit. cap. 42. 65. Charta Conradi Imp. ann. 1029. in Chronico Episcopor. Mindensium pag. 736 :
Quandam silvam... Forestari concessimus, et banni nostri districtu circumvallavimus, ea videlicet ratione, ut nemo ulterius in eodem Foresto absque prælibati Episcopi suorumve successorum licentia potestatem habeat venandi, sagittandi, retia aut laqueos ponendi, aut ullo ingenio feras decipiendi, quæ merito sub jure banni continentur.Alia ejusdem Imperat. ibid. :
Supplicans, quatenus nos quoddam Forestium sui scilicet juris per Imperiale nostri præceptum Forestari faceremus, etc. Forestæ noviter institutæ,in Append. 3. Capit. lib. 4. cap. 3 :
De Foreste, quam Autharius Comes habere vult, ubi ea prius non fuisse dicitur, ut Missi nostri rei veritatem inquirant, etc.
Hontheimpag. 332. col. 2 :
Omnem ergo sylvam, quæ est intra supradictos terminos, per bannum nostrum omnibus prohibemus, et ex ea Forestem facimus, atque inde præscriptum(præceptum) scribi jussimus, ut deinceps ullus hominum in ipsa bestiam capere, quacumque venationis arte, absque possessoris ejus licentia præsumat.
Omnes bosci, qui fuerunt Afforestati per Regem Ricardum fratrem nostrum... statim desafforestentur, nisi fuerint dominici bosci nostri.Adde eumdem ann. 1225. pag. 223. et in Additam. pag. 100. et Fletam lib. 2. cap. 40. § 2.
Charta Afforestata, in veteri Inquesta apud Willel.
Dugdalein Antiquit. Warwicensib. pag. 665.
De regiæ forestæ, vel terræ Inforestatæ occupatione.
Afforestari, et, ut cæteræ forestæ, in omnibus valere. Magistratus deinceps, officiales et ministros cooptat, quorum munera lex ipsa dictat et consuetudo.
Baronem cum libera Foresta, cui jus forestæ concedit, in Legib. Forest. Scoticar. cap. 21. § 1.
Concedimus etiam... quod omnes terræ et tenementa sua, et hominum ac tenentium suorum in maneriis et locis prædictis, tam in bosco, quam in plano existentia, sint Deaforestata extra omnem potestatem Forestariorum Viridariorum, Regardatorum, Agistatorum, et omnium aliorum Ballivorum et ministrorum forestæ nostræ, et quod possint de boscis suis, de maneriis prædictis pro voluntate sua... commodum suum facere, et boscos illos assartare, et in culturam redigere.Charta alia tom. 2. pag. 176 :
Totam hayam nostram de Langewath... quam nobis et successoribus nostris per cartam suam Deafforestavit, etc.Alia Henrici III. Regis tom. 3. pag. 125 :
Ita quod bruilli prædicti cum landis, pratis, et omnibus suis pertinentiis, tam in bosco, quam in plano Deafforestentur, et quieti sint in perpetuum de regardo, vasto, venatione, et de omnibus, quæ ad forestam vel forestarios, vel eorum ministros pertinent, quos quidem bruillos prædictus Episcopus et successores sui assartare, excolere, et fossato sive haia claudere poterunt, etc.
Blountin Nomolex. Anglic. :
Sciatis non omnino Deafforestasse forestam de Brewood de omnibus quæ ad forestam et forestarios pertinent. Quare volumus et firmiter præcipimus quod prædicta foresta et homines in illa manentes et hæredes eorum sint Deafforestati in perpetuum.
Item postulaverunt, ut Deafforestationes, pro quibus angustiabantur omnes divites plebis, a Rege sæpius concessas, sed hactenus opere non completas, remota ulteriori dilatione fieri juberet decretas.Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 3. pag. 1142.
Disafforestare.
in arbores et in silvam, sicut solebat esse primitus, redigendi.
Jus Forestense, in chart. ann. 1017. Alsat. Diplom. num. 189.
Jus Forestiæ. in alia ann. 1196. ibid. num. 360.
rationabile estoverium, ut aiunt Practici, atque in iis Bracton. lib. 4. de Assisa novæ dissaisinæ cap. 41. et tit. de actione dotis cap. 18. scilicet
ad ædificandum, ardendum, claudendum, etc. Ugutio :
Lucar, Fourestage.Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituric. Ch. 135 :
Reddant Monachi de unoquoque furno unam eminam avenæ de Forestagio, quamdiu acceperint silvas ad opus furnorum.Charta Guillelmi Regis Sicil. ann. 1173. apud Ughellum in Archiep. Beneventan. :
Concedimus etiam in dicto Monasterio cedua lignorum absque ullis Forestagiis, etc.
Ego Bernardus del Burg, et ego Geraldus... forestarii prædicti nemoris donamus et concedimus Deo et B. Mariæ et Magistro Geraldo de Salis ejusque successoribus in perpetuam eleemosynam Forestagium et omne aliud ex integro, quod habebamus vel requirere poteramus in nemore quod Delonium vocatur.Inquisitio de juribus Dalphin. in loco Visiliæ tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 122 :
Item pro Forestage seu nemore Visiliæ capiebat Sescalcus apud Visiliam pro qualibet bestia quæ ibat ad nemus unum denarium in Nativitate Domini, et pro quolibet homine adducente ligna unum obolum, exceptis hiis qui nemus habebant. Item habebat Sescalcus in Forestage Sescalciæ in Nativitate Domini pro qualibet bestia 1. den. pro singulis pariis bovum 1. den.
Habebunt in eisCharta Idæ Comitissæ Bononiensis in Tabul. S. Judoci :(nemoribus) Forestagium et pasnagium, et cætera omnia, quæ antecessores eorum habebant temporibus Comitum Pictavensium, ita quod neque vendent, neque donabunt.
Eidem Ecclesiæ Forestagium condonavi et reddidi de terra B. Judoci inter Cantiam et Asteiam adjacente, sive sit de ejus feodo, sive de jure possessivo.Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 50 :
De nemoribus Militum et feodalium de foresta ipsi habent exempla sua, tali conditione, ut ipsi non poterunt exemplare, nec vendere, nec dare omne Forestagium. De foresta, sive sit de domo,Charta Joannis Comitis Augi :sive sit de dolio, sive de cuba, sive de merreno vinearum, dominus de Lopelando habet totum Forestagium, scilicet de 12. den. 1. den.
Do prædictæ EcclesiæUbi(S. Michaelis de ulteriori portu) avenam et frumentum de Verleio, quæ pertinet ad Forestagium, etc.
Nec non et medietas quistæ et Forestagii valebant, etc.Ut in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 59. § 2 :
Doanas, Forestagia, plateatica, passagia, etc.Charta Herberti Vicecomitis Thoarcensis ann. 1099. apud Sammarth. in Abbat. S. Florentii Salmur. :
Castrum de Nois, Forestagium, pasnaticum, vendam atque pedagium hominum S. Nicolai, etc.Charta ann. 1247. in Regesto Comit. Tolosæ :
Terras cultas et incultas, boscos et bartas, prata et pascua, taillivos et expletivos, venationes et Forestagia, quercos, etc.
Et pro eadem deservienda dedissent viginti octo arpenta terræ suæ apud Meriacum, et circiter quatuor libratas percipiendas in Forestagio et piscatione quadam quam habebam apud Meriacum in Materna.Tabularium Veteris-Villæ :
Prædicti Milites in illa terra habere se Forestagium dicebant. Sed Johannes Dolensis Johanni filio Gualterii de Laugan magistro forestario suo donavit 12. den. Andegav. singulis annis reddendos de mangerio suo de Tiavel in excambio hujus Forestagii. Insuper dimisit ei sciphos et scutellas quæ ipsi reddebant annuatim de Forestagio suo de Tanoart ad curiam suam tenendam in die Nativitatis Domini et Resurrectionis.
Donavi... 3. forgias... liberas et absolutas et quitas, et omne ferrum, quod in eis fabricabitur, ab omni teloneo, et Forestagio, et passagio, et ab omni genere consuetudinum.In veteri Charta vernacula mentio fit
du Forestage, qui se leve à cause du four bannal.
Consuetudinem quandam, quæ Forestagium appellatur, annis singulis persolvendam Pithuerense capitulum reclamaret, etc. Forestage,eadem acceptione, in Ch. ann. 1309. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 347. r°. col. 1 :
Les champars des terres et des lins, et les jarbes des Forestages de la ville, prisiez diz livres Parisis... Derechef les tourteaux de Noel du Forestage, cinc solz Parisis.Charta ann. 1303. in Chartul. Pontiniac. pag. 194 :
Laquelle redevance, est appellée chevaige, Forestage ou herbaige, pasturaige ou panaige des bois de Contest.Alia ann. 1414. in Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 66 :
Pour droit de Forestaige à cause de l'usaige qu'ilz ont en tous les bois d'usaige,... un pain de deux deniers et un denier Parisis.
Forestagiumpræsertim usurpatum fuisse pro Telonio seu pensitatione, quæ in forestis exigebatur a forestariis, pro plaustris et equis colonorum, aliorumve, qui per suæ forestæ
baillivas, seu limites, onera portabant : ita ut idem sit quod Cheminagium. Id iterum firmare licet ex Charta Edwardi I. Reg. Angliæ apud
Blountin Nomolex. Anglic. :
Et sint quieti de theloneo et passagio, et de Forestagio, et theloneo aquarum et viarum forestam meam contingentium.
Forestagiumseu jus utendi foresta competebat, iis non modo
Forestagiipersonale est, non reale, ut definitum fuit in Camera Comput. Belli-joci ann. 1418. adeo ut destructa domo juri
Forestagiiobnoxia, jus quoque illud simul exstinguatur. Verum si aliæ domus ædificentur, earumque possessores eo jure uti voluerint, integram debent
Forestagiipræstationem : sed si duæ domus, vel, ut aiunt, duo foci conjungantur, tunc, licet eodem jure utantur, unicum tamen debetur
Forestagium.
Forestaige, eodem sensu, in Reg. 13. Corb. sign.
Habacucad ann. 1510. fol. 36 :
Pour le Forestaige des bos de Guisy et Oresmeaulx..... A esté ordonné que Pierre Moittye..... sera commis forestier et garde des bos d'Oresmeaulx.
forestarii. Liber niger Scaccarii pag. 215 :
Et ego ipse custodio Forestagium Regis de feodo meo, et debeo ire cum corpore Regis in servicio suo paratus equis et armis, cornu meo in collo meo pendente.
Ego vero illam nemoris quartam partem in manus meas libere resignatam, tanquam meam propriam ab omni advocatione et villicatione et Forestaria, et quorumlibet hominum incisione liberam et emancipatam, sæpe dictæ Ecclesiæ S. Dionysii in eleemosynam... libere et legitime donavi.Vita S. Henrici Imper. tom. 3. Julii pag. 759 :
Contulimus ad supradictam Sedem Episcopalem villas cum omnibus pertinentiis videlicet cum pratis, pascuis, campis, forestis, Forestariis, cellariis, censibus, aquis, etc.Chartul. Capituli Ambian. :
Sciendum etiam quod in parte decimæ Forestarii habent Canonici duos modios, unum frumenti et alium siliginis.
du Pasin Stemmat. Armoric. :
Asserebat habere debere in plesseia et laeya, et aliis nemoribus usuagium suum, tam ratione forestariæ seu forestarii, quod idem Guillelmus habebat in foresta et nemoribus nobilis viri Petri Tornemine, quam pro ratione successionis Gaufridi dicti Hersard, patris videlicet, ad portandum de lignis ad sua ædificia construenda et reparanda, et ad pascendum porcos suos cæteraque animalia sua in eisdem plesseia et laeya.
Præcipio quod defectus dictorum duodecim modiorum, in Forestaria mea de Briodo, singulis annis in festo beati Michaelis, per manus forestariorum meorum dictis monialibus persolvatur. Et volo et præcipio quod quicumque dictam Forestariam tenuerit, etc.
Concedimus iterum Foresterias Compendii et Giroldi mesnilii propter ducentas et sexaginta libras ceræ, et totidem gallinas nobis annuatim reddendas. Frosterie,eodem intellectu ; unde
Frostier, qui ejusmodi præstationem debet, in Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1255. ex Chartul. eccl. Romaric. ch. 33 :
Nous avons ou vaul de Champz trente dous Frostiers restorables et douze peschours restorables, où nuls ne prent rien maques nous... Ou ban d'Arches avons nous nostre Frosterie, que puet croistre et descroistre.In alia ann. 1295. ibid.
Fourestiers, pro
Frostiers.
Balia, ita appellata in Monasteriis et Ecclesiis Canonicorum, apud Innocent. III. PP. lib. 13. Epist. 55. cui forte forestarum incumbebat cura, aut advenientium extraneorum, quos
Forestariosnuncupabant.
Declaramus ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur ad... prioratus, supprioratus, claustrales, Forestarias, cellarias, infirmarias, etc.
Forestariosvocant.
Tegula percutitur, cum frater Forestarius recens advenit. Necrologium Franciscanorum Silvanect. :
Dedit isti Conventui 80. francos pro reparatione loci tam refectorii... quam Cameræ Forestariæ contiguæ.
forestarii. Charta Guill. de Castro-novo ann. 1202. in Reg. forest. comitat. Alencon. etc. ex Cam. Comput. Paris. fol. 65. r° :
Concessi in foresta de Guernoile Forestariam custodiam et clientellam in feodo.
Quod essent ab antiquo in possessione vel quasi quieta et pacifica scindendi, capiendi, et portandi ligna pro usu calefagii, et ædificiorum dicti Monasterii, necnon dandi et vendendi ea cuicunque pro libito suæ voluntatis, ac ibidem venandi, ac fera animalia capiendi soli et in solidum et de feris animalibus ibidem caput et pedes et alia usagia consueta a venatoribus habendi et levandi, et etiam forestandi ibidem, et forestarios habendi et tenendi, et Forestale levandi et exigendi a quibuscumque personis ligna capientibus, seu animalia sua immittentibus in quadam parte nemoris, etc.
Forestasseu silvas curat, servat :
Sergent de bois,
Necnon et diversa feraminum genera, seu et Forestarios cum ipsorum mansibus in ipsa foreste per diversa loca commanentes.
Radulfus Filgeriarum Dominus concessi Monachis Savigneii elemosinam quam dedit eis Conanus Dux Britonum in foresta Redonensi, et tanquam primus et princeps Forestariorum eamdem donationem confirmavi.Vide paulo inferius.
Protoforestarius.
Custos silvarum, apud Gregorium Turon. lib. 10. cap. 10. et in Legibus Wisig. lib. 8. tit. 5. § 1. MS. :
Tant que il vindrent un pou ains l'esclairer A la maison Bernard le Foreter : Icil devoit le boschage gaiter.
Item, quod dicti Consules possint auro quolibet, seu quovis, creare unum Nuncium Forestarium, seu Bannerium, qui habeat jurare in manibus dictorum Consulum, de bene et fideliter habendo in regimine dicti banni, seu Forestarii, qui etiam executiones ad instantiam et requestam dictorum ConsulumVide Bannerius in Bannum 1.faciat, et compellendo ad solvendum talliam, seu tallias indictas, seu indicendas compellat, et forestas, devesias, seu nemora dictæ Universitatis defendat et custodiat.
Custodes regii saltusdicuntur, apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 20.
Custodes saltuum villarumque regiarum, in Chron. Fontan. cap. 1. Maurontus in Vita S. Richarii cap. 12. appellatur
Silvarum regiarum procurator; in Chronico Hariulfi lib. 1. cap. 19 :
Silvarum ad Regem pertinentium dispositor et custos ; Regius Forestarius,apud Aimoinum lib. 5. cap. 47. et Ermentarium in Vita S. Philiberti cap. 16.
Ut majores nostri, et Forestarii, poledrarii, cellularii, decani, telonarii et ceteri ministeriales ea faciant, et sogales donent de mansis eorum ; pro manuopera vero, etc.
forestariamfeodalem possidet, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 330. in Addit. ad Matth. Paris pag. 100. 101. et in Fleta lib. 2. cap. 41. ubi opponitur
Forestarius de non feodo. Forestarius capitalis de feodo, ibid. cui subsunt
Forestarii de feodo. Regestum Ludovici Ducis Andegav. fol. 99 :
Juhel d'Avaugour Chevalier est homme lige du duc d'Anjou à cause d'une Foresterie Faiée sise en la forest de Maienne.Forestariorum vero feodatorum munus hisce exequitur Charta Arnaldi de Hispania Domicelli ann. 1273. in Regesto homagiorum Ducatus Aquitaniæ, pag. 6 :
Item dixit et recognovit se tenere in feudum a dicto domino villam et homines de Botujas cum pertinentiis, et Custudiam saltuum, quos saltus dixit quod debet custodire pro dicto Domino Rege : et si invenerit aliquem venantem, qui non debeat venari pro natura sua, scilicet quod sit nobilis, aut jure suo debeat venari, debet ipsum capere, et habere equitaturam suam, si quam habet, et canes, et debet personam reddere in castro Burdegal. et si habeat venationem, primum quarterium debet portare Constabulario, et de gagio tertiam partem.Charta Joannæ Reginæ Castellæ et Comitissæ Pontivi ann. 1255. ex Tabulario S. Vulfranni Abbatisvill. pag. 20 :
Volumus etiam, quod Custodes forestæ nostræ, quicumque sint, teneantur erga Capitulum juramento præstito apud Cresciacum, quod nemus prædictum Decani et Canonicorum fideliter abservabunt, ita quod de omnibus foresteris et emendis in dicto nemore evenientibus... medietatem percipient, sub juramento custodum nemoris sibi super hoc præstito.In ejusmodi Forestariorum abusus pluribus invehitur Petrus Blesensis Epist. 95.
Parcite mihi, quia sum de sancta Juliana et Foresterius defensalis dominæ Ducissæ.
forestascurat, Gall.
Officiales omnes debent jurare, scilicet justitiarii secreti,... magistri Foresterii, magistri massarii, etc.
Si quis civium terram extra civitatem alicubi in episcopatu tenet,... non potest cogiVide infra Forestus.ut fiat ibi villicus, sive Forestarius.
Item, quod Consules,... potestatem habeant custodes villæ et Foresterios hortorum, vinearum, agrorum et aliarum possessionum instituendi.
Martinus colonus S. Germani habet secum infantes 11... et est Foristarius de silva et vinea dominica.
Forstarios et custodes ex antiquo possidet in vineis supradicti loci.Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 72 :
Cum ministerialibus duobus, id est, Forstario et decano qui retenent pro se sol. 1. et denar. 111.
Justitiarius de foresta, dicitur Matthæo Westmonasteriensi ann. 1252. et Rogero Hovedeno pag. 784. Erant autem duo simul, quorum hic Cis-Trentanis, ille ultra Trentam constitutis forestis præfectus erat.
Protoforestarios Angliæaliquot recensent Scriptores.
de Novavilla, Matthæus Wesmonast. ann. 1211. et Matth. Paris. ann. 1244. Rog. Hoved. pag. 784.
Passelew, in partibus australibus Angliæ, usque ad eumdem fluvium Trenta, quibus successores dati ann. 1253.
Justitiarii forestarum, et Itinerantesnude dicti sunt, quorum alter Cis-Trentanis, alter Ultra-Trentanis forestis præfectus est. Rogerus Hovedenus, de Henrico II. Rege Angl. pag. 624 :
Eodem anno obiit Thomas filius Bernardi qui post decessum Alani de Neovilla constitutus erat summus Justitiarius omnium Forestarum Angliæ a domino Rege : quo defuncto Dominus Rex divisit forestas suas Angliæ in diversas partes, et unicuique partium præfecit quatuor Justitiarios, videlicet duos Clericos, et duos Milites, et 2. servientes de domo et familia ipsius custodes venationis et viridis super omnes alios forestarios tam Regis, quam Militum et Baronum, et misit eos placitare placita forestæ secundum suprascriptam assisam forestæ.Idem pag. 784 :
Per Hugonem de Nevilla summum Justitiarium omnium Forestarum Regis in Anglia.Meminit idem
Justitiariorum Forestarum itinerantium.