About

Menu

forestia

FORESTIA
, ut Forestagium, Jus utendi foresta. Reg. forest. comitat. Alencon. etc. in Cam. Comput. Paris. fol. 55. r°. ex Charta Thomæ comit. Pertic. ann. 1214 : Ad universorum notitiam volumus pervenire nos dedisse et concessisse pro suo servicio Gervasio Calabre et hæredibus suis Forestiam forestæ de Belismo, cum omnibus pertinentiis suis : quæ pertinentiæ sunt tales, quod dictus Gervasius et ejus hæredes possunt capere viride nemus ad faciendum sua hebergamenta, et mortuum nemus ad calefaciendum, et pasturam suis pecudibus et porcis ; arbores vero, quæ ceciderint in foresta prædicta, usque ad quinarium numerum percipient. Sed nihil impedit quominus de custodia forestæ seu Gruaria intelligas. Vide supra in Foresta et Gruarius 1.

Saved

Recent