About
Menu

forschet

FORSCHET
,
Forescheta
, Modus agri apud Anglos, acram cum dimidia continens, a Saxonico for, Ante, et sceat, Portio. Sic dicitur quod sit prima pars amplioris agri, viam versus sita. Antiquit. Ambrosden. pag. 531. ad ann. 1399. : In primis una acra et dimidia videlicet Forschet jacent ibidem. Pag. 532 : Partim inter Goldwel-Furlong, et partim inter unam Foreschet in Busthames-Furlong. Pag. 595 : Hæc petia terræ Prioris vocatur Heraldspece, et habet unam Forschetam jacentem proxime juxta prædictam meram. Pag. 537 : Inter unam Forschetam, quam Hugo Bylendon tenet. Pag. 538 : Istæ tres dimidiæ acræ sunt Foreschets, et incipiunt furlong de Long-Cutteswurth. Denique ibidem : Hoc furlung incipit cum una Forescheta. Vide Kennetti Glossarium ad calcem earumdem Antiquit. et supra Forera.

Saved

Recent