About
Menu

fosca

FOSCA
, an Fossa ? Privilegium Ferdinandi Gonzalez Comitis Castellæ pro Monasterio Sebastiani de silos inter Concilia Hispan. tom. 3. pag. 175 : Quorum termini hæc sunt : de parte Orientis Pennarubia et poço antiquo semper manente, et Fosca angusta, unde venit aqua de Carazo.
Nequaquam Fossa ; est enim Fosca Academ. Hispan. Nemus seu silva vepribus et dumetis intricata : quod belle convenit Pacto inter clericos et barones Normanniæ habito ann. 1205. in quo Foscis legitur etiam ex Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 6. v°. ut post Order. Vitalem laudatum a Cangio in v. Fraustum, ubi Froscis, pro Foscis, frustra, ut mihi videtur, legendum proponit vir eruditissimus. En locum ex Reg. jam laudato : Item diximus per sacramentum quod non vidimus tempore Henrici et Ricardi quondam regum Angliæ, quod aliquis redderet decimas de feriis, aut de genestis, aut de Foscis, ubi prius fuerint demosmatæ. Quam ultimam vocem facile est mutare in Desmontatæ, ab Hispanico Desmontar, Obstirpare, runcare. Vide Dictionar. Hispan. ad hanc vocem.

Saved

Recent