frigdorae
Fecerat quidem Petrus ibi jubilos ad Sequentias, quas Metenses vocant : Romanus vero Romane nobis e contra et amœne de suo jubilos modulaverat, quos quidem post Notkerus quibus videmus verbis ligabat. Frigdoræ videlicet et Occidentanæ, quas sic nominabant jubilos, his animatus etiam ipse de suo excogitavit.Eadem propemodum habet Eckeardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 9. Jodocus Mezlerus :
S. Notkerus vocatus Balbulus, Magni Ottonis nepos, natus in Castro Heligow, Abbati Grimaldo oblatus est juvenculus, voce balbulus,... primus adinvenit jubilos seu sequentias modulatas, quas ipse ad distinctionem Metensium appellabat Frigdoræ, aut Occidentanæ, quas et inter sacrosancta mysteria toties Ecclesia repetit.Sed ex his vim aut etymon vocabuli
Frigdorarumoriginem a Græcis,
Occidentanarumab Latinis esse, ipsa nomina fidem facere ;
Frigdoramqueappellatam, quod constiterit ex modis, quos
Phrygiumet
Doriumvocant Græci. Cætera, quæ ibidem de musica recentiorum commentatur, majorem lucem horum vocabulorum etymis non afferunt. In veteri Cod. Bibliothecæ Cæsareæ, scripto ante annos circiter 700. quo continentur Hymni Ecclesiastici varii, apud Petrum Lambecium lib. 2. Commentar. de Bibl. Cæsar. cap. 8. hymnus describitur, qui in sancti Paschatis die decantatur, in quo hæc habentur :
In sancto die Paschæ Frigdola. Laudes Salvatori voce modulemus supplici, et devotis melodiis, etc.Qua quidem
Frigdolæinscriptione innuitur hoc tono Hymnum cani debere : unde cum Hymno, qui canitur in Natali S. Stephani,
Hypodiaconissa; in Natali S. Joannis Evangelistæ,
Romana; denique Hymno de S. Andrea Apostolo, et Hymno de Apostolis,
Aurea, voces præponantur : prorsus existimo, ita eo ævo appellatos certos musicos tonos ac modos, quibus ii Hymni decantari deberent.
romani, aut
græci, aurei, fidiculi, frigdoli, aut
occidentanipro tonorum diversitate, in codicibus sec.