gabella
concessimus ‥ quod ‥ omnia ‥ victualia sua a partibus cismarinis ‥ inregnum ‥ Anglie ‥ adduci facere valeat absque custuma ‥ gabalo aut alia ‥ imposicione
eo quod ‥ non tam apporiassent quam despoliassent patriam diversis taxis quas gabelas appellant
quasdam ‥ graves exacciones que vulgo solebant imponi, ut ~a ‥ relaxabat
sine tributi et ghabelli ‥ onere(
cum ‥ pedagiis, gebellis [(sic MS; ], vectigalibus: gebellis Cl 364 m. 38
Garnison, non semel usurpatur a Raimundo Montanerio in Hist. Catalanica Regum Aragon. cap. 205. 206. 207. 249. Vide alia notione in Gablum.
Gablum. Nam qui aliunde etymon arcessunt, toto cælo aberrant. Varias horum sententias collegit et expendit eruditus Menagius in Origin. Gallicis et Italicis, quem fugit Saxonicum etymon, cæteris ab eo allatis longe probabilius. Walsinghamus in Richardo II. pag. 243 :
Eo quod totiens non tam aporiassent, quam despoliassent patriam diversis taxis, quas Gabelas appellant. Datiæ vel Gabellæ,apud Sanutum lib. 3. part. 15. cap. 25. extremo. Leges novæ Reip. Genuensis ann. 1576. cap. 2 :
Publica vectigalia, quas Gabellas passim nuncupamus.
Item nobilis in subsidium expensarum, quas eum propter hæc et suam et suorum defensionem facere oportebat, quædam pedagia in terra sua de novo auctoritate propria imposuit, et tam pedagia ipsa sic imposita, quam quoddam aliud genus pedagii quod Gabella vulgariter appellatur hactenus per prædecessores suos consimiliter impositum.Litteræ Humberti Dalphini Vienn. apud Stephanotium Fragm. hist. tom. 7 :
In tota terra nostra sint immunes et franchi ab omnium pedagiorum, Gabella et tributorum præstatione, etc.Hist. liberationis Messanæ a Comite Rogerio apud Murator. tom. 6. col. 623 :
Nullo unquam tempore.... tallia, collecta, angaria, perangaria, echioma, Gabella, mutuum, extorsio jaciatur, imponatur.Vide Gabella.
Statutum est quod quælibet persona, quæ pascharet aliquas bestias in alpibus dictæ civitatis, teneatur solvere dictam Gabellam dicto gabellatori de fructibus factis in dictis alpibus.
Interdictum et inhibitionem prædictam (de non extrahendis mercibus quibusdam et rebusde terra nostra et ad partes alienas deferendis) vocatam a pluribus Gabellam, absolvimus, relaxamus atque totaliter revocamus.
Gabellaseu vectigal percipitur. Stat. Vercel. lib. 1. pag. 23. v°. :
Qui quartaronus signari debeat singulis annis signo potestatis Vercellarum ;... ad similitudinem et magnitudinem cujus quartaroni, fiant duo quartaroni, qui stare debeant ad Gabellam blavæ.
Gabellam in nodo paratam ministrando atque vera judicia faciendo.
Gabellum in vulgo dicitur certa quota, quæ datur de certis vasis vel mensuris Vini vendendi, domino terræ vel Communi civitatis.Occurrit etiam in tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 576.
De Gabella vini... Quilibet Arelatensis solvat pro singulis modiis vini, quod vendet,xii. den.
Gabelle de Vins, in Statutis Ducis Bullionensis art. 572.
L'on souloit rendre de l'imposition de la Gabelle des Dras de la Senechaussée de Carcassone 4500. liv. T. par an, laquelle fu abatue l'an 1333. parmi France.
Gabellasab iis qui vendebant pisces, exsolvendas. Statuta Massil. lib. 1. cap. 49 :
Item, Statuimus quod aliquis extraneus vel civis non possit vendere pisces nisi in piscaria communis, vel ante bruginos in scario navium, secundum quod continetur in Gabella Piscariæ.
Sed neque Gabellæ Salis, seu alterius mercimonii possint ibi fieri contra homines villæ.Ex quibus docemur,
Gabellam, quæ vox hodie salis tributo nude adscribitur, longe ante Ludovicum Magnum, seu
Longum, exstitisse, quem illius auctorem quidam volunt.
Pinchon, Archidiaconus Abrincensis, Petrus
de VilainArchid. Parisiensis, Mag. Philippus
de Tire, Thesaurarius Bajocensis, Magister Requestar. Hospitii, Mag. Rainaldus
Chaviau, Guido
Chevrieres, Artus
de Provins, Milites, et Mag. Jacobus
de Boulon. Qui quidem procuratores, in alio Statuto 2. Octob. ann. 1342. dicuntur
les Deputez sur le fait du sel. Joan. Abbas Laudun. in Speculo Histor. MS. lib. 11. cap. 71 :
En ce meismes an(1342.) mist le Roi une exaction au Sel, laquelle est appellée Gabelle, dont le roi aquist l'indignation et malegrace tant des grans comme des petits, et de tout le peuple.
Gabella Salisa Parisiensibus ad annum permissa Carolo Delphino, intra Vicecomitatus Parisiensis limites, 11. Augusti ann. 1358. moxque totius salis, quod Parisiis tum exstitit, intra 13. ejusdem mensis recensionem, 28. Octobr. subsequentis salis modio 60. scutorum aureorum pretium est impositum, quorum 26. essent mercatoris, 34. Ducis et Ædilium urbis : ac Ducis quidem 26. Ædilium vero 8. Demum 26. Novembris ejusdem anni salis modio centum scutorum pretium, fuit indictum, quorum 26. essent mercatoris, 56. Regis, et 18. urbis : quod auctum postmodum fuit 1. Febr. subsequentis.
Aide sur le sel, appellatum fuit, ut et
Gabelle de sel, in Chronico Flandriæ cap. 111. extremo. Describuntur eæ in 8. Regesto Memorialium Cameræ Computor. Paris. fol. 12. et 13.
Præterea non patitur RexTradit Ægidius de Roya ann. 1450. Philippum Ducem Burgundiæ et Comitem Flandriæ,(Franciæ) quemquam regni sui salem edere, quem non emat ab ipso Rege, pretio ejus solum arbitrio assesso. Et si insalsum pauper quivis mavult edere, quam salem excessivo pretio comparare, mox compellitur ille tantum de sale Regis ad ejus pretium emere, quantum congruet tot personis, quot ipse in domo sua fovet.
more Regum Franciæ petiisse a suis de Gandavo, concedi sibi Gabellam Salis, quam ab iis denegatam idem scribit. Sed et ab Andronico Seniore Imper. CP. exactam refert Pachymeres lib. 10. cap. 9. Vide Constit. Siculas lib. 1. tit. 87.
Anno 1343. cum Philippus Valesius multis bellis occupatus contra Edouardum Anglorum regem pro jure regni Franciæ, quod Edouardus reclamabat ad se spectare, cum re pecuniaria laboraret, novam inventionem exigendæ pecuniæ excogitat, qua sine discrimine cujuscumque conditionis omnes regnicolæ tenerentur. Nam prohibet sal, quo nemo abstinere potest, comparari aliunde, quam ex publicis granariis quæ instituit. Quæ exactio vulgariter dicitur Gabella salis. Id genus tributi, etsi grave nostris visum est, tamen usque ad hanc ætatem penditur, a quo nemo liber est.