About Report a problem

Menu

garathingi

GARATHINGI
, vox Longobardica, cujus notio habetur in Lege Longob. lib. 1. tit. 7. § 15. Rothar. 74. : Tunc ille, qui plagaverit eum, componat qualiter in Gargathingi, id est, secundum qualitatem personæ. § seq. scribitur Garathingi, id est, secundum qualitatem personæ ; ut et tit. 9. § 3. Rothar. 14 : Si ingenuus fuerit (occisus,) qualiter in Garathingi (componitur,) ipsum homicidium componat, (homicida.) ubi Editio Heroldi tit. 5. § 2. tit. 30. § 9. habet in angar a thungi ; Muratorii tom. 1. part. 2. pag. 19. col. 1. Gargahangi in textu ; in notis vero, in angar gathingi, ex MS. Estensi : in agargathung, ex Mutinensi. Schilterus autem in Glossario Teutonico pag. 223 : Garagethingi. Gargethungi et Garthingi : quæ verba exponit per judicium seu placitum ordinarium, solenne, principale, paratum ipso jure, a vocibus Gara, Paratus, et Thing, Judicium. Hæc notio apprime convenit loco tituli 9. postremum relato. Glossar. Longab. in Cod. Vaticano : Ingargathugi, secundum arbitrium regis, sicut appretiatus fuerit juxta qualitatem personæ.

Saved

Recent