gasindus
DePapias :Gasindiis vero nostris volumus, ut quicumque ex minimis occisus fuerit, in tali ordine pro eo, quod nobis deservire videtur ; etc.
Ministrales de intus casa. Spelmannus a Saxonico hin de famulus, et
CaseGallico, Casa, domus, etymon accersit. Cluverius lib. 1. German. antiq. cap. 8. a
Gæsatis, conductitiis militibus, de quibus Polybius lib. 2. vocem confectam putat, aitque, etiamnum hodie Wallos Britannicos
Guessinfamulos conductitios appellare, et Germanos omnem familiam, seu omne conductitiorum corpus,
das Gesinde. Freherus ad Constitut. Adolphi Imp. de Insulis Rheni observat, etiamnum Germanos
Gesinde, et
Hofgesindevocare aulicos, curiales, palatinos : ut
Hausgesinde, familiam, servitium domesticum.
Sind, Iter.
cohæredes, a Theutonico
sin, et
gesind, congregatio, cœtus,
huysgesind, congregatio domestica, seu familia. Marculfus lib. 1. Form. 23 :
Omnes causæ suæ,Form. 24 :(res) suorumque amicorum, aut Gasindorum.
Cum omnibus rebus vel hominibus, aut Gasindis vel amicis, etc.Form. 32 :
Ut dum prædicti viri illi, vel reliqui pares aut Gasindi, etc.Denique lib. 2. formulæ 36. titulus sic concipitur :
Si aliquis servo suo Gasindo aliquid concedere voluerit.Et mox :
Ego in Dei nomine illo, fideli nostro illi. Pro respectu fidei et servitutis, quam circa nos impendere non desistis, etc.
Et ipsum Monasterium una cum omnibus rebus vel hominibus suis, Gasindis, amicis, susceptis, vel qui per ipsum Monasterium sperare videntur, etc.
Quatenus pro hoc sæpius ammonuimus per Guntfridum et aliis Gasindis vestris epistolas dirigentes, etc. Gasindi suscepti,in Charta Chlodovei I. Regis, si genuina est, apud Roverium in Reomao pag. 30. Vide novam collectionem Formular. Stephani Baluzii formul. 38.
Familiaritas, de qua voce supra. Lex Longob. lib. 1. tit. 18. § 2.
Violentiam quidem si sustinuerit aliquis a judice suo, aut ab alio homine, et judex neglexerit judicare, aut forsitan attenderit ad Gasindium, aut ad parentes, aut ad amicum suum, etc.Id est, si illius rationem habuerit, cujus
Gasindusest. Similia habentur in lib. 2. tit. 52. § 14.
Si aliquid in Gasindio
Gasidio
Ducis aut privatorum hominum obsequio donum vel munus conquisierit: unde colligitur,
Gasindiumfuisse proprium Magnatum ac Procerum, ut
obsequium, cæterorum. Atque ex his percipitur, quid velit Papias :
Gasindio Regis, agitur lib. 2. tit. 52. § 1.
Occisit inibidem Manipert Gasindum gloriosæ Ansæ excellentissimæ Reginæ, etc.Apud Marculfum et alios,
Gasindi, amici, fideles, homines dominorum indigitantur.