gastina
Tiezcirca ann. 1130 :
Concessi fratribus Ecclesiæ B. Mariæ Villari Gundonis... usus necessarios Gastinæ omnes, et mel et ceram et pasturam tam nemoris quam planæ terræ.Charta Bernardi de Turre ann. 1236. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 510 :
Item ballivus debet bannisare quæcumque fuerint bannisanda... sicut vindemias et Gastina bladorum et vinearum et aliarum rerum... Item si quis captus in Gastina, vel in banno, vel in aliis jurisdictionibus dominorum fuerit, vel alias condempnatus, pecunia quam exinde Baillivus habebit, etc. Item si quis captus fuerit in Gastina, debet primo satisfacere passo injuriam, et postea solvere pœnam appositam a Ballivo. Item si quis extraneus captus fuerit in Gastina, illa pœna quæ exinde habebitur, soli Domino S. Amantii est distribuenda.Charta anni 1184. ex Archivo Monialium S. Salvatoris Massil. :
Rex Balduinus Militibus Templi... contulit Gastinas cum omnibus pertinentiis suis, quorum nomina sunt hæc, Bethapet, Mazor, etc.
Si deciple li respondirent et si distrent : Qui porroit saoler ceste gent en ceste Gastine ?Quæ verba sunt S. Marci cap. 8. v. 4 :
Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine ?