gavelkind
Et in Kancia in Gavelkind, ibidem omnes hæredes masculi participabunt hæreditatem eorum, et similiter feminæ : sed feminæ non participabunt cum masculis, etc.De vocis etymo censet Rastallus vocem conflatam ex
Gyve al Kinde, id est,
inter masculos; nam
Kindemasculum sonat. Lambardus
Gavelkinddictum vult quasi gifealcyn, id est,
omnibus cognatione proximisdatum. Spelmannus denique et Somnerus, quasi
debitum vel tributum soboli, pueris, generi: hæc enim cyn, et kynd significare : illa gafel, seu gafol. Vetus Charta apud Somner. in tractatu
de Galvelkindpag. 179 :
Et prior dicit, quod prædictum manerium non est Gaulikend, neque partibile.Alia ibid. pag. 180 :
Ita quod manerium illud nunquam fuit Gaulikende, nec partitum.Alia ibidem pag. 177 :
Dedimus Jordano de Serres et hæredibus suis ad Gavelikendam 40. acras de marisco nostro, tenendas de nobis jure hæreditario in perpetuum.Adde pag. 184. 185. 194. Hæc hæreditas feudalibus Legibus non regitur, nec confiscationi ex felonia obnoxia est : domino tamen censum præstat et servitium. Laudimium in venditione aut alienatione non solvitur. Uxor dimidium refert in dotem : sed amittit, si vel ad alias nuptias transierit, vel
Tradere terram in Gavelkende, apud Wilh. Thorn. ann. 1059.
Gavelkind, reditus et servitia ultra modum subtrahit, quod et Londoniensibus ceditur Statut. ann. 10. Edw. I.
de Gaveleto. Vetus Charta Cantuariensis Ecclesiæ apud Somnerum loco citato pag. 31 :
Et postea per quandam consuetudinem, quæ vocatur Gavelete, usitatam in Comitatu isto de terris et tenimentis de Gavelkinde, pro redditibus et servitiis, quæ a retro fuerint, de eisdem per plures annos devenerunt eædem terræ in manus cujusdam Abbatis, etc.Alia ibidem :
Item de defectu redditus cujusdam curtilagii jacentis Gavellete quod fuit Aliciæ Hammerii per annum in manu domini 4. den.Vide Fletam lib. 2. cap. 55. § 2. et Rastallum verbo
Gavelet.