gavialto
Similiter et alii tres testes dicant, quod in 40. noctibus sole ei collocato, et ille nullatenus de antrussione Gavialto estre legibus dixisset.Id est, ut interpretatur
nolle antrustionem stare isti judicio; sed declinare forum tanquam incompetens. Ubi
Gavialto, idem valere vult ac Flandris,
Ghevillich, unde et ortum putat, i.
volens, lubens, paratus. Fides sit penes Scriptorem, quem consule, si lubet.
Gavialto estreidem est quod Teneri, obligatum esse vel devinctum, pro quo Germani dicunt
Gehalten seyn; hincque
Gavialtocorruptum esse evidens est Eccardo, qui conjicit
Gahaltanprimitus scriptum fuisse.
Estrevero pro
essea tertia præsentis
Estformatum esse optime animadvertit idem Eccardus. Illud etiamnum Galli retinemus ;
EssereItali efferunt, quod jam apud Plautum occurrit. Sensus ergo legis est
Anstrusionem nullatenus legibus obligatum esse. Aliter divinat Schilterus : quem, si vis, consule.