About

Menu

gazara

GAZARA
, Saga, venefica, Gall. Sorciere, Devineresse, ab Hebraico רזנ, Scidit ; unde זירזנ, Aruspices, quod scindendo victimas divinarent. Memoriale Potestatum Regiensium ad ann. 1279. apud Murator. tom. 8. col. 1146 : Fratres Prædicatores omnes qui erant in civitate Parmæ, recesserunt et venerunt Regium, quia Parmenses contra eos insurrexerunt occasione cujusdam mulieris, quæ dicebatur quod erat Gazara, et comburi eam fecerunt.
Gazarenus
, ex eodem fonte. Papias : Gazarenus Hebraice, Latine Aruspex dicitur.

Saved

Recent