About Report a problem

Menu

girare

GIRARE
, Funda lapidem mittere gyrando. Nequaquam ; ibi enim Ambire, circumdare sonat. Chronicon Siciliæ inter Anecdot. Marten. tom. 3. col. 8 : Sarraceni dederunt eisdem fratribus tantum spacium loci de terra et solo... quantum Giravit corrigia una facta de uno corio bovis. Infra col. 39. accipitur pro Circumire. Glossar. Lat. Gall. Sangerman. : Girare, Tourner, Girer. Vide Gyrare.
Apud Gualter. Hemingford. de Gest. Eduardi I. reg. Angl. ad ann. 1297. pag. 127 : Nunc ergo tradantur michi quingenti equestres et modica pars peditum, Girabimusque hostes a tergo et debellabimus eos ; idem est quod Galli dicimus, Tourner les ennemis. Vide Liudprand. Antapod. lib. 2. cap. 45.

Saved

Recent