girdella
Girdle. Leges Burgorum Scoticorum, cap. 125. § 1 :
Hæres habebit ad domum suam ista utensilia,... patellam, cratem ferream, Girdellam, mortarium, etc.At quid
zonacommune habet cum instrumentis culinariis ? Vide igitur, an legendum sit
girgillum, id est,
rotam hauritoriam, uti vocem interpretantur Isidorus lib. 1. cap. 15. et veteres Glossæ. Nihil tamen temere definio.