gorsum
in augmentum dedecoris, ut loquitur Sueno in Legibus Castrensib. cap. 11. Leges Cimbricæ lib. 2. cap. 26 :
Si Clerici et mulieres sunt propinquiores hæredes interfecti, tunc recipiunt unum saal pro hæreditate, id est, Gorsum.Et lib. 3. cap. 21 :
Si quis pro homicidio justam firmaverit emendam, sine Gorsum, tunc solvet 18. marcas denariorum. Sed illud quod vocatur Giorsum, tantum erit, quantum fuerit prædictum, quando emenda fuit firmata : nam quilibet tantum offert in Gorsum, quantum timet in causa.