gras-hearth
Gras-hearth, quasi cœtus carrucarum ; quia post dictum S. Michaelis festum cum suis carrucis tenentes congregabantur. Kennettus Antiquit. Ambrosden. pag. 495. ad ann. 1363 :
Quando autem facient consuetudines sive redditus, venient omnes carucæ infra villam de Pydinton ad arandam terram Domini uno die quem eligere voluerit Ballivus infra quatuor dies proxime post festum S. Michaelis per submonitionem Ballivi vel Præpositi : quod vocatur Gras-hearth.Ibid. pag. 497 :
Præpositus erit quietus ab omni servitio pro labore præter Grasshurt.Aliud etymon