About
Menu

grenarium

GRENARIUM
, Species frumenti minoris, ut videtur, v. g. secalis, etc. Minus bene ; de mensura enim sermo est, qua frumentum in grenario seu horreo regis mensurabatur. Computum ann. 1202. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. ad calcem pag. clx : Ad Liuns vic. mensuras frumenti per manum G. Præpositi, et iiiic. et l. mensuras Grenarii, quæ valent circa xxi. modios per manum G. Borg.
GRENARIUM
, Horreum salarium, ubi sal venditur, Gall. Grenier à sel. Codex MS. reddituum Episcopatus Autissiod. : Omnes saunarii qui vendunt sal in archis et in Grenariis debent xii. denar. de vinagio, et vi. denar. de pissonagio terminis supradictis.
Hæc interpretatio facile emendatur ex Ordinat. ann. 1415. in Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 1 : Item les courretiers de sel livreront... les Greniers de toille, que on a accoustumé de mettre soubz les minos en mesurant... Greniers ou bannes de toille. Quod enim hic Grenier appellatur, velum scilicet seu tela crassior, qua sal vel aliæ merces tegi solent, Grenarium Latine dicitur in loco citato, ut cuique patebit. Cæterum Grenier nostri vocant arcam, in qua grana reponuntur ab eorum venditoribus.

Saved

Recent