About

Menu

grida

GRIDA
, pro Crida, Proclamatio per præconem. Chron. Estense apud Murator. tom. 15. col. 377 : Illi de exercitu existentes in burgo ad nihilum attendebant, nisi ad faciendum Gridas fieri et præcepta strictissima, quod omnes dicti exercitus de burgo recederent et redirent ad custodiam campi.
Gridagium
, Proclamatio præsertim vini venalis, seu tributum ratione hujus proclamationis a domino perceptum. Extenta jurium Comitis Sabaudiæ ann. 1309. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 86 : Item habet Dom. ibidem bannum vini... tabernagium et Gridagium, quæ valent ad firmam per annum, ut nunc quatuor libras. Vide Cridagium.
Gridare
, Clamare, ex Italico, apud Petrum de Crescentiis lib. 4. cap. 17. extr. Vide Crida.
Publicare. Chron. Bergom. ad ann. 1392. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 859 : Gridata fuit pax inter prædictos de Suardis et eorum sequaces ex parte una, et pædictos de Rivola et de Bongis et eorum sequaces ex altera. Vide Grida.

Saved

Recent