About
Menu

greusia

GREUSIA
, ut Greusa. Conventio anni 1251. apud Perardum in Burgundicis : Quod si aliquid causæ, controversiæ, litis vel Greusiæ, inter nostras Ecclesias .... emerserit, per duos bonos de conventibus nostris ... prædictum negotium terminetur. Chartularium Abbatiæ Accincti pag. 13 : Quædam Greusia orta fuit inter D. Acex et Giboynum et fratres ejus ; dicebant enim quod non debebant facere Monachi molendinum a loco illo, qui dicitur Molendinum Arme usque Taysona, quia tale erat pactum inter eos et Monachos : de hac autem Greusia coram fidelibus hominibus concordati sunt.
Creuse, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 393 : Le seigneur de Valorges dist au suppliant qu'il fust le bienvenu, sauf sa Greuse ou plaincte.
GREUSIA
, Alia notione, in eod. Chartulario pag. 16 : Giraudus Miles de Ternay et Haymo frater ejus dederunt Deo et sanctæ Mariæ Accincti dimidias rupturas de Tostet et Greusiam de campo Humberti de Louetenges. Forte legendum Gravia vel Grava.

Saved

Recent