gritonator
Gritoest Quiritatus, clamor, fremitus : sed nihil ad hujus loci intelligentiam pertinere videntur hæ voces ; unde ab Italico
Gettare, pro Imponere, fucum facere, quod
hypocritarumest, accersiri atque adeo emendari potest vocabulum
Gritonator; nisi pro
Gritonatorum, legas
Goliardorum, quod satis arridet. Vita S. Facund. tom. 6. Aug. pag. 474. col. 1 :
Falsos autem prophetas et hypocritas et simulatos Christianos,... beatus Facundinus sicut viperas perhorrebat, eorum familiaritates et colloquia fugiens, non permittebat aliquam sectam talium hypocritarum et Gritonatorum, falsorumque spirituum, in sua ecclesia et diœcesi intrare et morari.