About Report a problem

Menu

gualdemanare

GUALDEMANARE
, Custodire, servare. Instr. ann. circ. 1195. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 877 : Audivit a patre et a suis majoribus, quod hæc terra, quæ tunc nemus erat, a Senata usque ad flumicellum, tota detenta est et guardata atque Gualdemanata per nuntios comitissæ et ducis. Et col. 879 : Dominicus Bussolus testatur quod vidit Cabalerium et Trutum tenere et Gualdemanare pro curia ducis et comitissæ a flumicello usque, etc. Hinc
Gualdemanus
, Custos. Stat. Mutinæ rubr. 376. pag. 78. r°. : Scutifer, tezolanus, castaldus, bubulcus, Gualdemanus sive custos cujuslibet civis Mutinæ, etc.

Saved

Recent