About Report a problem

Menu

guardianus

GUARDIANUS
, Superior Conventus Ordinis S. Francisci. Occurrit passim apud Scriptores Franciscanos.
GUARDIANUS
, Custos pecorum, pastor, Provincialibus Guardian, in Charta ann. 1339. ex Schedis Præsidis de Mazaugues.
GUARDIANUS
, Tutor. Archivum Turris Londin. : Litteræ Regis Edoardi III. ann. xvi. quibus recognoscit secundum conventiones initas cum Ducissa Britanniæ et tutore et Guardiano Ducis Britanniæ, se accepisse mutuo a prædictis Ducissa et tutore mille libras sterlingorum, quibus solvendis omnia sua bona et hæredum suorum obligavit. Vide Warda.
GUARDIANUS
. Bulla Pauli III. Papæ de sæcularizatione Monasterii Vezeliac. ann. 1337. inter Instrum. tom. 4. Gall. Chr. col. 116 : Abbas bedellum suum Guardianum nuncupatum... habeat. Vide Bedellus.
GUARDIANUS
, Custos rei cujuslibet. Guardianus de duana, in Charta Soldani pro Pisan. ann. 1174. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 1. pag. 197. Alia ann. 1198. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 443 : Promitto singulis annis Guardianos silvæ facere jurare silvam allevare, et arbores custodire, et jus vestrum reddere.

Saved

Recent