guti
Goti, quibusdam
Jutæet
Jutones, Romanis
Getæ, Anglo-Saxonibus geatas, a prisco Gothico
jæt, quod gigantem significat. Ita autem appellatus potissimum unus de tribus populis illis primariis, qui relictis in Germania sedibus, in Angliam transiere, et ibi sedes fixere, ut Beda refert, cujus Interpres Saxonicus, pro
Jutas, geatum, id est,
Getasvertit. Inde illud in Legibus Edw. Confess. cap. 35. tit. de His, qui cohabitare debent
Guti vero similiter cum veniunt, suscipi debent et protegi in regno isto, sicut conjurati fratres, sicut proquinqui, et proprii cives regni.Plura de
Gutiis, et
Jutis, vide apud Camdenum, Spelmannum et Cluverium lib. 3. Germ. antiq. nam hæc Glossarii consilium excedunt, cum ad rem Geographicam spectent.