About

Menu

haccus

HACCUS
, perperam pro Nactus, Stragulum, quo totus equus insternitur, in Bulla Leon. IX. PP. ann. 1054. ex Contin. magn. Bullar. Rom. pag. 1. col. 2 : Confirmamus tibi omnia, quemadmodum in privilegiis patrum nostrorum apostolicorum virorum sunt inscripta, crucem videlicet, et pallium suo tempore suoque loco ferendum, insigne quoque sustivi (leg. festivi) equi, quem Haccum vocant nostri Romani. Non rectius editum Naccum apud Miræum tom. 2. pag. 1132. col. 1. Vide Nactum.

Saved

Recent