haistaldi
haie, domus, et
stal, sedes. Annales Francorum Bertiniani ann. 869 :
De centum mansis unum Haistaldum, et de mille mansisCharta ann. 858. pro Monasterio Deiparæ Suession :unum carrum cum 2. bobus... ad Pistas mitti præcepit : quatenus ipsi Haistaldi castellum... excolerent et custodirent.
In villa d'Effenboch mansiones dominicales cum castitia et omnibus appenditiis et Haistaldis viginti .... In villa Movendich mansiones dominicales cum appenditiis suis, ubi aspiciunt Hestaldi octodecim. In villa Martan mansiones dominicales, ubi aspiciunt quinque Hestaldi, etc.Tabularium S. Vitoni Virdunensis :
Tantum terræ est ibi, quæ solvit 13. denar. in Nat. S. Joannis Bapt. Haistoldi vero solvunt censum capitis in festivitate S. Martini unusquisque 2. denar. etc.Ex quibus colligitur
Haistaldos dictos, quos alii
Hospites, Colonos, Rusticos, Manentes, etc. appellarunt. Sed et nostri etiamnum, voce apud vulgus recepta, pullos gallinaceos, qui in prædiis rusticis ab ejusmodi colonis aluntur,
Estaudeauxappellant, ab eorum scilicet, a quibus aluntur, nomenclatura deducta. Vide Hestha.
Hontheimpag. 664. col. 1 :
Haistaldi, id est, qui non tenet a curia hæreditatem ; quia communionem habent in pascuis et aquis nostris.Ubi Cl. auctor sic annotat :
Haistaldi,qui Germanis
Haushælter, Hausgesessene, Eingesessene, Incolæ, qui hæreditatem suam non a curia, id est in beneficium vel feudum, sed in allodium habebant ; ingenui interim homines,
Freye Bauern; neque ut Du Cangius putat, glebæ adscripti, quod ille ipse, quem allegat, locus Bertinianorum Annalium docet, ubi cnstodiendo castello ad Pistas destinantur, quod glebæ adscriptis, ab armorum usu tunc exclusis, non conveniebat. Verum vim vocis
Custodirehic non satis attendit Vir eruditus : non enim armis, sed cultu custodiendum castellum iis committebatur ; quod abunde indicat verbum
Excolerealteri additum. Cangiana præterea interpretatio firmatur ex aliis locis ibi prolatis, et maxime ex eo, ubi
Haistaldicensum capitis solvere dicuntur. Unde coloni videntur fuisse mediæ conditionis inter ingenuos seu liberos, et servos. Vide in Colonus.
Hagestolz, cælebs.
Haistaldimediis temporibus iidem sunt qui
solivagi, rustici mercenarii, non uxorati, neque plenum mansum ab curia aliqua recte pendentem excolentes. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 762. voce
Haga-staltet Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 313. et 484. ubi monet in chartis Sangallensibus non uxoratorum liberos naturales hoc nomine notari.
Hasez, quasi rustici, Burgundiones appellantur, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 237 :
Ardez, ardez, mettez tout à feu et à flambe aux Hasez, aux Hasez villains Bourguignons.Aut mendum esse quis suspicabitur, pro
Salez? Vide supra Burgundiones.