hamsoca
habitaculi privilegium, ita ut qui id effringit,
Hamsocnamfacere dicatur :
Heym-soecken, Germ. Sax. Sicamb. Visere, invisere, visitare. Item, Invadere violenter alicujus domum, vi irrumpere in alterius ædes.Vide Hussuchung.
Hamsocna, Invasio mansionis, ut in Legib. Canuti Regis § 28.
Insultus factus in domo, apud Ranulph. Cestr. lib. 1. cap. 50. et Bromptonum pag. 957.
Invasio domus, apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 23. § 3. Cujus quidem criminis mentionem agunt Leges Saxonicæ Edmundi Reg. Angl. apud eumdem Bromptonum § 6. Leges Ethelredi § 25. Leges Henrici I. cap. 12. 59. 61. 80. Britton. pag. 72. etc. Hujus vero cognitio inter jura regia recensetur in iisdem Legibus Henrici I. cap. 10. 12. 35. 80.
Henricus-Bunin appellat Ricardum Everard et alios de pace regis infracta, etc. et quod venit prædictus Ricardus et alii ad domum suam et ostia domus suæ fregerunt et in pace domini regis et nequiter et in Hamsoka et extraxerunt eum et uxorem suam et pueros suos et in roberia ceperunt et asportaverunt unum pallium, etc.
Si quis aliquem calumniari velit de Haimesuckin, oportet quod propria domus, ubi calumnians est manens, surgens et cubitans die et nocte, assaliata sit.Adde § 2. et cap. 10. § 1. Ubi Skenæus vocem compositam ait, ex
haime, domus, domicilium ; et
suchen, quærere, vel persequi.
Homsokne, hoc est, quietus esse de amerciamentis pro ingressu hospitii violenter et sine licentia, et contra pacem Regis, et quod teneatis placita de hujusmodi transgressione in Curia vestra.Priorem Fleta lib. 1. cap. 47. § 18. ubi
Hamsoknadicitur significare
quietantiam misericordiæ intrusionis in alienam domum vi et injuste. Alteram liber MS. Coxfordiensis Monast. apud Spelmannum :
Hamsockene, quod Prior tenebit placita in Curia sua de his, qui ingrediuntur domum, vel Curiam alicujus ad litigandum, vel furandum, vel quidquid asportandum, vel aliquod aliud faciendum contra voluntatem illius, qui habet domum vel Curiam.Adde Skenæum in
Haimsuken, et Rastallum in
Hamesoken.