hasla
Si quis pro hæreditate et vel pro ingenuitate chartam receperit pro malo ordine, cum sex in Ecclesia conjuret, et cum duodecim ad scaplum Regis, in circulo et in Hasla, hoc est, in ramo, cum verborum contemplatione conjurare studeat.Hæc paulo secus habentur in Edit. Heroldi tit. 69. § 4. Hic autem
Haslamidem valere ac
Hallamplerique existimant : nam et
hallusramum sonat. Vide in his vocibus.
Haslamminime confundendam esse cum
hallamonet Schilterus in Glossar. Teuton. ubi addit idem potius esse quod
Rama. Vide Ramale. Eccardus vero
Haslamhic speciatim pro Ramo ex corylo deprompto sumi existimat, qui ramus tanquam signum rei vere gestæ in judiciis adhibebatur, inde apud plebem veritatis index habitus est, et pro virgula divinatoria in usum venit. Et certe corylus in Gloss. Ratisbon.
Hasal, in Bensonii Vocabul. Anglo-Saxon.
Hæsl, Angl. etiamnum
Haslevocatur.