About
Menu

hodegitria

HODEGITRIA
, Vox Græca, viæ Dux, appellata est imago B. M. Virginis quam D. Lucam depinxisse dicunt ; eo quod, cum expulsis Latinis Michael Palæologus urbem triumphans ingrederetur, imaginem hanc sibi prælatam pedes secutus fuerit. Gregoras lib. 4 : Post dies complures Imperator CP. intrat non prius tamen, quam sacrosanctæ Deiparæ, quam quasi viæ monstratricem Hodegitriam nuncupant, imago per portam quæ Aurea dicitur, ingressa est, etc. Plura vide apud Hofman.

Saved

Recent