hokeday
Sandwik, dictam putat, quasi
huixtnesdæg, id est,
diem Martis irrisoriam. Saxon. dæg, et Anglis
day, diem sonat : tues-dæg, diem Martis, Anglis
Tuesday. Huise et Huix denique Saxonibus est
irrisio; contractius etymon potest formari. Hucx dæg, quasi
dies irrisionis.
Haut jour; forte quod in æstivis diebus adeoque longioribus incidat hæc festivitas.
Die Lunæ, quæ ipsum diem præcedit proximo, quem Hokeday vulgariter appellamus.Et ann. 1258 :
Post diem Martis, quæ vulgariter Hokeday appellatur, factum est Parlamentum Londoniæ.Matth. Westmon. ann. 1261. pag. 379 :
Quibus venientibus Herefordiam, et Comitatu convocato, die Lunæ ante le Hokeday sedere volentibus, etc.hoc est, die Lunæ, qui
Hokedaypræcedit. In æstate exactum docent Chartæ veteres. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 104 :
A die, quæ dicitur Hokedai, usque ad festum S. Michaëlis.
Item inter Hokeday et diem S. Martini bene possunt ibidem ducentæ quadraginta muttones sustentari ad opus domini ad terram suam compostandam, sed in tempore hyemali non possunt ibidem sustentari.
Sciendum est, quod unum quoque averagium æstivale fieri debet inter Hokeday, et gulam Augusti.Diei situm prodit
Circa idem tempus, scilicet in quindena Paschæ, quæ vulgariter Hokeday appellatur, convenerunt Londini omnes nobiles Angliæ.
Decem bubulci sunt in Hantonia ; unusquisque debet habere 5. acras et Sabbato sibi arare et a quaque carea 1. garbam, et omnes bubulci debent habere 1. acram frumenti ad Augustum, et a Hocedei usque ad Augustum habebunt de bidentibus lac mane diebus Dominicis.
Hokedayest dies Martis, qui Quindenam Paschæ expletam proxime excipit.
MadoxFormul. Anglic. pag. 225 :
Die Martis proximo post quindenam Paschæ qui vocatur Hockeday.Rursum occurrit infra.
Hocktide.