About
Menu

holdes

HOLDES
. Leges Æthelstani, de Wergildis, i. de capitis ætimationibus : Comitis Wergildum est 15. millia thrymsa. Holdes et summi Præpositi quatuor thrymsa, intellige millia. Videntur esse, qui apud nostros Baillivi, qui civitates et provincias custodiebant : nam Saxonibus holdan est curare, custodire. Lambardus, Spelmannus et Somnerus militiæ Præfectos, Tribunos militum, vel belli imperatores interpretantur. Vide Thorp. Glossar. Leg. Anglosax. qui hanc dignitatem a Danis in Angliam orientalem introductam esse censet ; Phillipsio de Jure Anglosaxon. not. 334. iidem sunt qui Twelfhyndesman.

Saved

Recent