About
Menu

hostalagium

HOSTALAGIUM
,
Hostelagium
, Pretium quod pro exhibito hospitio exsolvitur. Limborch. Sent. Inquis. pag. 123 : Dedit sibi tres Turonenses argenti pro Hostalagio. Computus ann. 1270. ex Archivo castri Nannet. : Item pro Hostelagio equorum apud Marsiliam cx. sol.
Ostage, eadem significatione, in Cons. Petri de Font. cap. 19. art. 7. pag. 116. At vero Hostelage, Stipendium quod alicui pro stabulandis equis tribuitur. Ordinat. hospit. reg. ann. 1317. in Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 79. v° : Prandra ledit monseigneur Adam quatre provendes d'aveine, fer et clou, et cinq sols de gages par jour pour fein, Hostelages et les gages de ses valez.

Saved

Recent