hotchpoth
Rapport de mariage. Est autem
hotchpothvox mere Gallica, quæ escariam ollam motatam, versatam et concussam significat, aut certe ejusmodi condimentum, quod in olla ex pluribus carnibus et escis invicem mistis et confusis conficitur. Vide Littletonem sect. 267. 268. etc. Rastallum, et verb.
Faderfium.
Fulco frater ejusdem Henrici, qui habuit custodiam dicti Henrici ex dono Reginæ concedit quod omnia tenementa quæ tenet de hereditate fratris sui una cum dote Aliciæ uxoris ejus ponantur in Hochepot, et quod Fulco habeat 2. partes et Alicia terciam, etc.