hringus
Ring, circulus, orbis, annulus : seu quod revera
Hringusfuerit is
circulus, quem et
Haginvocabant, intra quem sese continebant Hungari, ut in
Hagadocuimus : a qua quidem voce Germanica, deductam investiturarum formulam,
Par Rhin et par baston, censet Cujac. ad lib. 2. Feud. tit. id est,
per annulum et virgam, tametsi id jure controverti potest. Annales Francor. anno 796 :
Sed et Heiricus Dux Furjulensis missis hominibus suis cum Wonomiro Sclavo in Pannonias, HringumAnnales Eginhardi :(al. Hrigun) gentis Avarorum, longis vero temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se Principibus, spoliavit.
Spoliata Hunorum Regia, quæ Ringus vocabatur.Et mox :
Hunis trans Tizam fluvium fugatis, eorumque Regia, quæ, ut dictum est, Ringus, a Langobardis autem campus vocatur, ex toto destructa, etc.Poeta Saxon. lib. 3. ann. 796. vers. 15 :
Mox, vers. 32 :Nam spoliata fuit Hunorum Regia, Hringum Quam vocitant.
Annales alii a Lambecio editi lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsarea pag. 379 :... A Francis Hunorum Regia tota Est æquata solo, quam Hringum diximus ante.
Pervenit ad locum, ubi Reges Avarorum cum Principibus suis sedere consueverant, quem et in nostra lingua Hringe nominant, etc.
Hringe sive Ring vocabulum est mere Germanicum, et significat hic locum rotundum sive orbiculatum in meditullio castrorum, vel munimenti vel consessus alicujus situm, quem honoris et securitatis causa Rex cum optimatibus suis obtinet.
Hringe, Kinnopræfert, ubi
Kinnoforte est
Regia, ex Saxon. Kyn et Kynne, regius. Unde fortean etiam dicta urbs Danica
Ryngstadium, de qua Saxo Gram. lib. 13.
Ringumin ejusdem nominis ducem Avarorum transformaverit, apud Duchesn. tom. 2. pag. 78 :
Henricus autem dux Furjuliensis misso in Pannoniam Wonomirro Sclavo principe suo, Ringum ducem Avarorum interficere jussit.Cons. D.
Le Beuftom. 2. Dissert. pag. 403.
Campumappellasse Longobardos : quod etiam apud nos obtinet. Castra enim
Campdicimus. Acropolita cap. 85 :
Καὶ πλησιάζοντες εἰς τὴν πόλιν, ὥρμησαν εἰσελθεἶν, ἀλλὰ τὰ Ρωμαϊκὰ στρατεύματα τοῦτο γνόντες, πῦρ ταῖς οἰκίαις τῶν Λατίνων ἐνέβαλον περὶ τὸν αἰγίαλον κειμέναις, καὶ ἐνέπρησαν ταύτας, πρῶτα Βενεκῶν, εἶτα τῶν ἄλλων γενῶν, ἃς Κάμπους ὀνόμαζον.