About
Menu

hugonotti

HUGONOTTI
, Hæretici recentiores, Lutherani aliique ejusdem furfuris viri. Prosper Sanctacrucius de Civil. Gall. Dissent. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1460 : Appellabantur eo tempore in Gallia qui ab Ecclesia desciverant, Hugonotti, cujus nominis originem cum diligenter perspexissemus, invenire non potuimus. Alii enim ad Hugonem quemdam, qui multis jam annis contra Regem conspiraverat, referebant : alii, quod porta Turonensis civitatis, ubi frequenter congregari consuevere, de Ugoni appellaretur. Utcumque sit, iniquissimo animo ferebant ac gravissimæ injuriæ loco reputabant, cum Hugonotti appellabantur. Vide Menagium in Origin. Gall.

Saved

Recent