hunniscus
Hunnicus, inflexione Anglo-Saxonibus et Longobardis familiari. Carolus M. in Epist. ad Offam Regem Merciorum, quam describunt Radulfus de Diceto, Willelm. Malmesburiensis, et Matth. Paris, seu quis alius, in Vitis Abbatum S. Albani :
Vestræ quoque dilectioni, unum balteum, et unum gladium, Hunniscum, et duo pallia serica duximus destinanda.Ubi
Hunniscum, non videtur esse adjectivum gladii, quod vult Watsius ; sed aulæum ita nuncupatum, quod apud
Hunnostexeretur, illudque esse, quod
coopertorium Sarmaticum, quo altare dominicum cum oblationibus tegebatur, apud Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 8. ubi
rarum, id est, tenue et pellucidum fuisse innuit.
Hunniscorum longe primo docetur utilitas patientiæ, laboris, frigoris, famis.Et in Præfat. lib. 2 :
Nunpuid vero exemplo Hunnorum, sive gentium aliarum artis etiam ipsiusseu Hungaros,(veterinariæ) usus intercidet, dum homines refugientes expensas, barbarorum consuetudinem imitari velle se simulant, et incurata animalia hibernis pascuis, et negligentiæ casibus dedunt ? etc. Sarmatas porro,
Equorum plurimis ex usu castratis usos, ne aut feminarum visu exagitati raptentur, aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores, observatum ab Ammiano lib. 17. ut et a Strabone lib. 7.
Hinnisonia verbo Hinnire. Will. Brito lib. 11. Philippid. :
.... Nunc corpora forti Prensa manu, quando spatium non invenit ictus, Hunnisonis depellit equis, nunc juxta peremptis.