hundredus
Centena, Centuria, a voce Saxonica
centum: unde Belgæ
Hundert, eadem notione. Scribit Joan. Stiernhookus lib. 1. de Jure Suenonum vetusto pag. 30. districtus, seu Comitatus apud Uplandos et Suedos Cissilvanos,
Hundariappellatos, quod centum ut plurimum villas, vel potius colonos continerent.
Hundredorumautem in Anglia institutum ab Aluredo Rege profluxit : nam is indigenarum rapinas et eorum excessus cupiens compescere, ut auctor est Ingulphus,
Totius Angliæ pagos et provincias in comitatus primus omnium commutavit, comitatus in centurias, id est, Hundredas, et in decimas, id est, in trithingas divisit, ut omnis indigena legalis in aliqua centuria et decima existeret:
et si quis suspectus de aliquo latrocinio, per suam centuriam vel decuriam, vel condamnatus, vel inwadiatus, pœnam demeritam vel incurreret, vel vitaret. Præfectos vero provinciarum (qui antea Vicedomini) in duo officia divisit, id est, in judices, quos nunc Justitiarios vocamus, et in Vicecomites, qui adhuc idem nomen retinent. Horum cura et industria tanta pax in brevi per totam terram effloruit, ut si viator quantamcumque summam pecuniæ in campis et publicis compitis vespere dimisisset, mane vel post mensem rediens integram et intactam indubie inveniret.Ingulpho adjungendus Willelmus Malmesbur. lib. 2. de Gestis Rerum Angl. cap. 4. qui etsi fere eadem tradat, rem tamen ita refert, ut lucem porrigat Ingulpho :
Et quia occasione barbarorum indigenæ etiam in rapinas anhelaverant, adeo ut nulli tutus commeatus esset sine armorum præsidio, centurias, quas Hundred dicunt, et decimas, quas Trithingas vocant, instituit, ut omnis Anglus legaliter duntaxat vivens haberet et centuriam et decimam. Quod si quis alicujus delicti insimularetur, statim ex centuria et decima exhiberet, qui eum vadaretur ; qui vero ejusmodiHæc perinde sub annum 892. narrat Willelmus Gemeticens. ut et alii : quæ postmodum Willelmus Nothus observari sua etiam tempestate sanxit, ut est in illius Legibus Latinis sub initium. Sed et hanc provinciarum Anglicarum divisionem habent Leges Edw. Confess. et Leges Henrici I. cap. 6. 8.vadem non reperiret, severitatem legum horreret. Si quis autem reus vel ante vadationem vel post transfugeret, et omnes ex centuria et decima Regis mulctam incurrerent. Hoc commento pacem infudit provinciæ, ut etiam per publicos aggeres, ubi semitæ in quadrivium finduntur, armillas aureas juberet suspendi, quæ viantium aviditatem riderent, dum non essent, qui eas abriperent.
Hundredosseu
centurias, vel
centenas, non primus tamen instituit Aluredus ; sed earum usum in Angliam invexit : non longe antea apud Francos nostros provinciæ in
Comitatus, iique rursum in
Centenas, vel
Centurias, denique eæ in
Decaniasdistributæ erant, uti in his vocibus docuimus. Sed quod de securitate inter indigenas stabilita, ac mutua vadatione narrant Scriptores, Aluredi prorsus videtur institutum.
Hundredian certo familiarum vel villarum numero constiterint, haud omnino planum est. Gervasius Tilleberiensis lib. de Scacario part. 1. cap. penult.
Hundredum, ait,
ex hidarum aliquot centenariis, ut
hidam ex 100. acrisconstitisse. Est autem
hidatantum terræ, quantum uni aratro per annum sufficit, quod Latini ævi inferioris
Mansumvocant, agri scilicet portio cum domicilio, uni familiæ colonariæ attributa : ita ut
Hundreduscerto familiarum numero constiterit : quod de
Centenaapud Francos volunt. Neque aliud apud Bromptonum
Villavidetur sonare, cum ait,
Hundredum Latine dici, quod Wallice et Hibernice Cantredus, et continere centum villas: ut et apud Ranulfum Cestrensem lib. 1. cap. 50. scribentem,
Wapentak et Hundret idem esse, quod procinctus centum villarum. Videtur enim his locis
villaidem esse, quod
colonia, seu familia rustica, uni agri portioni addicta. Sed et inde intelligendus Giraldus Cambrensis, scribens
Monam Insulam 343. villas habere, et pro tribus cantredis reputari. Nam his locis,
villa, pro pago, uti hodie appellamus, sumi non potest, cum, ut ait Spelmannus, tantum abest, ut in
Hundredotot reperiantur villæ, ut majores vix 30. aut 40. habeant. Proinde cum Lambardus ait,
Hundredum a numero centum hominum appellationem habere: id intelligendum de iis, quos nostri
Capita mansiappellabant, seu
Decani, centuriis seu hundredis
Centenarii, qui et
Præpositi, vel
Domini Hundredorumvocabantur, ut in Legibus Edw. Confess. cap. 32. Hi una cum hominibus decaniarum et Hundredorum de litibus, et
Decanide iis, quæ minoris, ut suo dictum loco,
Hundredariivero de iis, quæ majoris essent momenti, cognoscebant.
Hundredariiprimitus ab ipso populo eligebantur, ut in voce Wapentachium docemus. Postmodum Statuta Edw. II.
Hundredariia Cancellario, Thesaurario, et Baronibus Scacarii designabantur. Denique Statutis ann. 2. Edw. III. cap. 13. et ann. 14. ejusdem cap. 9. omnes hundredi, ut olim, Comitatibus restituti, iterumque annexi, et Vicecomitibus præceptum, ut probos in eisdem
Hundredariosaliosque ministros constituerent. Vim hoc obtinuit, quoad hundredos, qui Regi suberant : in aliis autem, qui jure hæreditario ex Regum privilegiis, eos possidebant, non item, ait Spelmannus.
Comitatusvulgo appellabant, quibus præerant Episcopi et Comites Provinciarum : ubi Episcopi quidem de rebus Ecclesiasticis, Comites de rebus civilibus cognoscebant. Quod etiam habetur in Legibus Edw. Confess. cap. 32. 34. Leges veteres Legibus Inæ subjectæ, singulis mensibus exacta hæc Comitia docent :
Hoc est judicium qualiter Hundredum teneri debeat. In primis, ut conveniant semper ad quatuor hebdomadas, et faciat omnis homo rectum alii,... et faciat furi rectum suum, etc.His consentiunt Leges Edw. Confess. cap. 35 :
Debet autem Scyremot bis, Hundreda et Wapentachia duodecies in anno congregari, et septem diebus antea summoneri, nisi publicum commodum vel dominica Regis necessitas terminum præveniat.Est autem
Wapentachiain aliquot Angliæ Provinciis, quod in aliis
Hundredus: quod et rursum habetur cap. 34. Leges Henrici I. cap. 51 :
Debent autem ad singulos menses, i. per annum duodecies congregari Hundreda : Comitatus bis, si non sit opus amplius, ut omnis homo rectum faciat alteri ad rectum terminum, et omnis causa finem habeat : et summoneatur Comitatus septem dies antea.Et Charta ejusdem Regis
de Comitatu et Hundredis tenendisapud Spelmannum :
Sciatis, quod concedo et præcipio, ut amodo Comitatus mei et Hundreda in illis locis et eisdem terminis sedeant, sicut sederunt tempore Regis Edwardi, et non aliter. Ego enim, quando voluero, faciam ea summoneri propter dominica necessaria ad voluntatem meam.Has denique in Hundredis tenendis consuetudines observari hocce generali Sancito voluit Stephanus Rex, apud Ricardum Hagustaldensem de Bello Standardico pag. 314 :
Bonas leges et antiquas et justas consuetudines in Hundredis et placitis et aliis causis observabo, et observari præcipio et constituo.
Willelmus Rex Anglorum H. Camerario sal. Facias convenire et considere tres Hundredos et dimidium, apud Fliccehamburch, propter terram illam de Holm, quæ pertinet ad Ringstedam, et quam Abbas Ramesiæ reclamat ad victum et vestitum Monachorum suorum. Et si Abbas poterit ostendere ratione et testimonio comprovincialium, quodantecessor suus eandem terram habuerit, eo die, quo pater meus fuit vivus et mortuus, tunc præcipio, ut illam terram et omnia, quæ juste pertinent ad Abbatiam suam, pacifice et honorifice habeat. Teste R. Bigod apud Windesoriam.
Notum esse volumus, Reinaldum Abbatem Ramesiensem apud Uderwiwelle in præsentia Roberti filii Walteri eo tempore Vicecomitis, et Alani Subvicecomitis Norfolciæ et Suffolciæ, et in præsentia multorum aliorum Francorum et Anglorum, dirationatum fuisse testimonio virorum de novem Hundredis ibi congregatorum, quod Rex Canutus, etc.Infra :
Fuerunt nempe viri prædicti de novem Hundredis jurare parati se audisse et vidisse, etc.Ex his initiis prodiit, ut opinatur Spelmannus, hodierna apud Anglos juratarum e plurimis hundredis conscriptio, et causarum examen, quod
Patria, et
Per patriamdicitur, vulgo,
Trial par pays.
Hundredisexaminabantur causæ civiles et Ecclesiasticæ, perinde ac in Comitatibus, ipsis Episcopis vel Archidiaconis pro tribunali sedentibus. Sed id immutavit Guillelmus Nothus ea Constitutione, quam descripsit Seldenus in Jano lib. 2. § 14 :
Propterea mando, et regia auctoritate præcipio, ut nullus Episcopus vel Archidiaconus de Legibus Episcopalibus amplius in Hundredo placita teneat : nec causam, quæ ad regimen animarum pertinet, ad judicium sæcularium hominum adducat : sed quicunque secundum Episcopales Leges de quacumque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum, quem ad hoc opus elegerit et nominaverit, veniat, ibique de causa sua respondeat, et non secundum Hundredum ; sed secundum Canones et Episcopales Leges rectum Deo et Episcopo suo faciat.
Hundredis, seu
HundrediComitiis, quæ hundrede-gemote appellabantur, interesse tenebantur,
Hundredi sectadicebatur
Et volo, et præcipio, ut omnes de Comitatu eant ad Comitatum et Hundreda, sicut fecerunt tempore Regis Edwardi, nec remaneant propter aliquam causam, pacem meam, vel quietudinem meam, qui non sequuntur placita mea et judicia mea, sicut tunc temporis fecissent.Hæc vero eorum, qui ab hundredis seu Comitiis aberant, mulcta intelligitur in veteribus Chartis Anglicis, in quibus Ecclesiarum Prælati, verbi gratia eximuntur ab
Hundredis, id est, a necessitate eundi ad
hundredos, ita ut si iis ipsimet non interfuerint, mulctam propterea non incurrant. Charta Edw. III. pro Abbatia S. Remigii Remensi, tom. 2. Monastici Anglic. pag. 993 :
Prohibeo, ne submoneatis Monachos de S. Remigio de Remis, ut eant ad Hundreta, nec ad scyras ; sed Præpositos suos, vel unum ex hominibus suis mittant.
MadoxFormul. Anglic. pag. 45 :
Et terra et homines Ecclesiæ illius, quocumque sint loco per Angliam, sint liberi et quieti de siris et Hundredis, et murdro, et latrocinio, etc.
leges, seu
mulctæ, vel
emendæ Hundredidicuntur :
Sint... quieti et liberi ab omnibus provincialibus summonitionibus, et popularibus placitis, quæ Hundred-laghe Angli dicunt.Interdum
est quietum esse de denariis vel consuetudinibus faciendis Præpositis et Hundredariis. Nec aliud est
Auxilium Vicecomitisinterdum vocitatur. Vide in hac voce. Immunitas ab hac præstatione sæpe occurrit in Privilegiis Ecclesiarum cum aliis immunitatibus, ut in Monastico Angl. tom. 2. pag. 134. 827. etc.
De blodwita, et de fietwita et de Hundrepeny et de thednigpeny.Glossariolum ejusdem Monast. :
Denarius de hundredo, quæ vis est vocis
denariumsignificat : sed arctioris significationis est, quam vox
Hundredum. Hoc enim in privilegiis videtur liberare ab omnibus consuetudinibus et solutionibus hundredo debitis : illud ab istiusmodi tantum solutione. Observo præterea
In Danelaga per 18. Hundreda, qui numerus complet septies 20. libras, et 4. quoniam forisfacturam Hundredi, Dani Norwagienses 8. libr. habebant, etc.Ricardus Hagustaldensis de Statu Hagustaldensis Ecclesiæ cap. 14 :
Si quis igitur quemlibet cujuscumque facinoris aut flagitii reum et convictum infra quatuor cruces, quæ sunt extra ipsam villam de Hestaldasham, capit et retinet, universali judicio duo Hundreth emendabit : si vero infra villam, 4. Hundreth : si vero infra muros atrii Ecclesiæ, 6. Hundreth : si autem infra Ecclesiam, 12. Hundreth : si vero infra valvas chori, 18. Hundreth,..... In Hundreth 8. libræ continentur.
Concedo Ecclesiæ sanctæ Dei genitricis Mariæ Glasconiæ... jura, consuetudines, et omnes forisfacturas omnium terrarum suarum, id est, burggerita, et Hundretsetena, athas, et ordelas, etc.Ubi Spelmannus : Nunquid legerid
Hundret-sceatena? A sceat, pro symbolo, quod
Hundredariissolebat impendi, et hoc privilegio jam remittitur. At Somnerus nihil mutandum censet ex Textu, ut vocatur, Roffensi, ubi hæc vox,
constitutio hundrediredditur :
Debent habere constitutionem hundredi, quod Angli dicunt Hundret setene.
Hundred-setenade mulcta, quæ ob crimen vel injuriam in Hundredarium commissam exigitur, licet interpretari : nisi malis de præstatione ab eo qui Hundredis adscribebatur exsoluta accipere ; quod suadere videtur Textus Roffensis. Charta Edgari Regis ann. 12. regni ejusd. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 16 :
Et habeant socam, et sacam, on stronde, et on streame, et on wode, et on felde, on grithebrice, Hundred-setena, adas et ordelas, etc,
Et in omnibus aliis locis solutas et liberas(possessiones habeant) et quietas de syre et Humdret et placitis et querelis.
Hundrediexigitur, ad
firmamdatum. Computus ann. 1305. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 354 :
Item de burgo affirmatoxxiii. l. Item de Hundreto affirmatoix. l.
Modus tenendi unum Hundredum, sive curiam de recordo, in libro Anglico, inscripto
Justice of peace, edito ann. 1574. fol. 122. v.