About

Menu

huszarones

HUSZARONES
,
Huzarones
, Militia Hungarica levis armaturæ, Gall. Houssarts, vel Hussarts. Epistola ann. 1589. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 324 : Huszaronibus autem Pechi Ferentz qui quoque erectis signis perfide et perpetua infamia nos deseruerunt. Decretum 38. Mathiæ Regis apud Carolum de Aquino in Gloss. milit. : Quia nonnullæ gentes, potissimum vero levis armaturæ, sive Huzarones hoc facere consueverunt, etc. Vide equitis Huzaronis schema apud P. Daniel Hist. Militiæ Francicæ lib. 12.

Saved

Recent