About Report a problem

Menu

hutica

HUTICA
. Otbertus Abbas Gemblacensis in Vita S. Veroni n. 2 : Quædam cista, vulgo Hutica dicta, quantitate magnitudinis ampla, quæ supra beati viri tumbam stabat annonæ plena. Sic in excuso, pro qua voce perperam viri docti butica restituunt : est enim hutica, quod Belgæ nostri Huche vocant, cista major ac longior. Vide Huchia.
Utica
, absque aspiratione. Charta Heccardi Comitis Augustodun. ex Tabulario Persiacensi in Burgund. : Donate Assuinaro pro sua eleemosyna et planeta castanea, ibi donate et libros, qui sunt S. Benedicti de Floriaco Monasterio, in illa Utica parvula.

Saved

Recent