iocalia
Jewells. Glossæ Isonis Magistri ad Prudentium :
Reges Merciorum Jocalia plurima in sanctæ Ecclesiæ ornamentum larga manu contulerant.
Matthæus Westmonast. ann. 1267 :... Et secum pretiosa Jocalia defert.
Jocalia Ecclesiæ Westmonasteriensis, imagines feretri aureas, et lapides pretiosos in manus tradidit mercatorum.Idem ann. 1283 :
Corona quædam famosi Regis Britonum Arthuri Regi Angliæ cum aliis Jocalibus reddebatur.Occurrit præterea hæc vox in Gestis Ludovici VII. Reg. cap. 15. in Fleta lib. 2. cap. 14. § 1. in Process. de Vita et miracul. B. Mariæ de Malliaco n. 35. apud Matth. Paris, Bromptonum pag. 954. Thomam Walsinghamum pag. 249. Nicol. Uptonum lib. 4. de Militari officio pag. 134. etc.
Jocaliadicuntur, quæcumque ad muliebrem ornatum spectant, et ejus quodammodo propria sunt, ut annuli, inaures, armillæ, viriolæ, etc. atque ita usurpatur hæc vox in Quoniam Attachiam. cap. 21. § 2. Salmasius ad Solinum, ab Arabico,
johar, i. gemma, videtur deducere ; vel certe a
jocuset
joculuset
jocula, Latinis vocabulis, quæ id omne, ex quo aliquis voluptatem capit, sonant. Græcis
Nugæ muliebres, apud Plautum, Aulularia, nostris,
Jouets. Gl. Lat. Gr. :
Cum enim pauperum hæc nutricia parvulis suis infirmis vascula fictilia, anulos vitreos, et quædam alia puerorum Jocalia opportuna xenia proprio pallio deferret, etc.Et certe admodum probabile est, vocabulum
Joyaux, nostris usurpatum, effictum a
Joye, gaudium, quod his scilicet nugis pueri et sequior sexus potissimum delectentur. Capitolinus in Albino :
Cum ei nomina fierent, septem aquilæ parvulæ de nido allatæ sunt ; et quasi ad jocum circa pueri cunas constitutæ.Vox autem
Joyeab eadem origine proficiscitur, scilicet a
Jocus.
del Molinoin Repertorio Foror. Aragon. pag. 188. v. ann. 1438. in Curia Aragonensi quæsitum, an
Jocaliumlegato intelligerentur testatricis etiam vestes, et Locumtenentem Justitiæ Aragonum priusquam judicium et sententiam ederet consuluisse super hoc negotio quasdam dominas, et juxta earum responsum judicasse vestes non contineri.
Joallier, in Charta Sicardi Principis Longob. in Chronico S. Sophiæ Benev. pag. 631.