laterales
Comes Albertus de Blanderada, et cæteri Imperatoris Laterales, etc.Ita usurpant Ivo Carnot. Epist. 109. Joannes Sarisber. lib. 7. Polycr. cap. 19. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 8. et alii.
Misit enim dominus Papa unum de Collateralibus suis Clericis ad partes Provinciæ, nomine Milonem.
Familia Collateralis,apud Matthæum Paris pag. 648. Præsertim vero Cardinales
Collateralessuos videntur appellasse Summi Pontifices. Innocentius III. Papa in Gestis ejusdem Pontificis pag. 118 :
Episcopum Sabinensem unum ex septem Episcopis, qui nobis in Ecclesia Romana Collaterales existunt.Vide Legatus a latere.
Lateralis porcellus, Lactens, qui matris lateri adhæret, apud Schannatum Vindem. Litter. pag. 45.