About

Menu

lauratum

LAURATUM
,
Labratum
, Imago Principis, Thoracida, στηθάριον, quod, ut plerique censent, laurea caput cingeretur. Multiplex autem fuit lauratarum usus ; sed præcipuus fuit in Imperatorum inaugurationibus. Statim enim atque augustam adepti erant dignitatem, mittebantur in provincias eorum statuæ, in signum adeptæ dignitatis, et ut a populis exciperentur : Perfecta enim devotio, hoc debet imagini, quod et Regi. Philostorgius lib. 12. cap. 10 : Αἱ δὲ τοῦ Κωνσταντίνου εἰκόνες, ὡς ἔθος ἦν τοῖς ἄρτι παρελθοῦσιν εἰς βασίλειαν πράττειν ἀναπέμπονται πρὸς τὴν ἐῶαν. De eodem Constantino Lactantius de Mortibus persecutor. n. 25 : Paucis post diebus Laureata imago ejus allata est ad malam bestiam, deliberavit, an susciperet... suscepit itaque imaginem admodum invitus, etc. Adde n. 42. 43. Chronicon Alexandrinum pag. 748 : Τούτῳ τῷ έτει ἐβασίλευσεν ὁ Ἀνθήμιος, καὶ ἀπῆλθεν εἰς Ῥώμην, καὶ εἰσῆλθεν τὰ λαβράτα αὐτοῦ ἐν Κωνσταντίνου πόλει διὰ Φερεντίου ἐπάρχου τῆς πόλεως. Concilium Chalcedonense act. 3 : Τῶν γὰρ θείωλαυράτων ἐπ᾽ εὐτυχίᾳ οἰκουμενικῇ εἰσερχομένων, καὶ ἐν τῇ μεγαλοπόλει Ἀλεξανδείᾳ, etc. Adde Gregorium Dialogum tom. 3. Concil. pag. 460. Edit. 1618. et apud Baron. ann. 726.
Quomodo vero eæ imagines a populis exciperentur, discere est ex lib. 10. Epistolarum Gregorii M : Venit autem icona supra scriptorum Phocæ et Leontiæ Augustorum Romam vii. Kal. Maii, et acclamatum est ei in Lateranis in Basilica Julii ab omni Clero vel Senatu : Exaudi Christe : Phocæ Augusto et Leontiæ Augustæ vita. Tunc jussit ipsam iconam dominus Beatissimus et Apostolicus Gregorius Papa reponi in Oratorio S. Cæsarii Martyris, intra palatium. Præterea ex septima Synodo act. 1. pag. 483 : Εἰ γὰρ βασιλέων λαυράτοις καὶ εἰκόσιν ἀποστελλομέναις ἐν πόλεσι καὶ χώραις ἀπαντῶσι λαοὶ μετὰ κηρῶν και θυμιαμάτων, οὐ τὴν κηρόχυτον σανίδα τιμῶντες, άλλά τὸν βασιλέα. Vetus Interpres : Lauratis et iconibus, quæ mittuntur ad civitates vel regiones, obvii adeunt populi cum cereis et incensis, non cera perfusam tabulam, sed Imperatorem honorantes. Quæ verba perperam Meursius et alii tanquam Optati laudarunt. Chrysostomus Serm. 60. in Paulum Apost. ait, Lauratas istas præcessisse tubicines et militum catervas, gestatasque a gerulis munde vestitis auroque ornatis. Imagines vero ita erant effictæ, quod idem Scriptor alibi ait, ut in summitate hastæ efferrentur, et infra victoriæ, triumphi, resque bello præclare gestæ describerentur : exceptæ autem a populis festum diem agentibus et adoratæ : quo spectant ista ex L. 4. Cod. Th. Ne quid publ. lætit. (8, 11.) : Sacros vultus inhiantibus si forte populis inferemus. Alius Lauratorum usus fuit in Amphitheatris, dum Circenses peragerentur. Narrat quippe Theophanes ann. 5. Phocæ, celebratis Domentiæ Augusti filiæ cum Prisco Patricio nuptiis, actisque equestribus ludis, a principibus factionum locatas in Circo Crispi et Domentiæ imagines cum Imperatoriis imaginibus : Σὺν τῶν βασιλικῶν λαυράτων ἔστησαν Πρίσκου καὶ Δομεντζίας λαυράτα. Quo loco Nicephorus CP. εἰκόνας habet. In Circum vero inferebantur cum cereis et funalibus, a viris candida veste indutis. Chronic. Alexandr. de eodem Phoca : Καὶ ἐκαύθη εἰς τὸ ἰππικὸν, μετὰ τῆς εἰκόνας Φωκᾶ, ἥν τινα εἰσῆγον ἐν τῇ ζωῇ αὐτοῦ εἰς τὸ ἱππικὸν μετὰ κηραψίας ἀσπροφοροῦντες οἱ μάταιοι γὰρ ἀνθρώπων. Lauratarum denique usus obtinuit inter præcipua illustrium dignitatum insignia, seu Magistratuum, ante quos præferebantur in auctoritatis ac potestatis a Principe collatæ symbolum. Senator de formula Consularitatis lib. 6. Var. 20 : Vultus quia etiam regnantium geniata obsequii pompa præmittit, ut non solum summi judicis, sed etiam dominorum reverentia cumulatus orneris, et mox de Principum imagine metuendus. Atque eæ sunt Imperatorum imagines, quæ inter insignia Præfecti Prætorio cum binis cereis describuntur ac effinguntur in Notitia Imperii. Nam imagines istas cum cereis et funalibus prælatas, supra observavimus, ubi de Lampadariis egimus. Erant denique Laurata, vel certe εἰκόνες βασίλειοι inter vexilla militaria, ut est apud Dexippum in Legat. pag. 8. Varie autem hæc vox scribitur apud Græcos Scriptores, λαυράτον habent Theophanes, Gregorius Dialogus Epist. ad Leonem Isaurum, septima Synodus, Concil. Calchedonense, etc. λαβράτον, Chronicon Alexandr. Joan. Damascenus lib. 3. de Imag. pag. 155. libri Basilicῶν etc. Ex priori lectione tanquam laureatas, quod adstruit locus Lactantii ex posteriori velut laboratas, seu probe effictas, vel denique a labris dictas istas imagines plerique censent : et laboratas quidem, quomodo fossas ad terminos agrorum λαβράτα appellatas, auctor est Pediasimus apud Rigaltium ad Agrimensores, quod sint laboratæ, inquiunt Glossæ Basil. Alii a labris dictas volunt, quod osculis et adorationibus exciperentur a populis, eoque referunt quod habet Gloss. Lat. Græc. : Labratum, φίλημα βασιλικὸν, ἀσπαστικὸν βασιλέως. Hæc expendat cui per otium licet : interim consulat Cujac. lib. 11. Obs. cap. 27. Lindenbrogium ad lib. 22. Ammiani, Salmasium ad Vopiscum, Jac. Gothofredum, Glossar. med. Græcit. col. 793. et alios.

Saved

Recent