lazur
Lapis Lazuli. Matth. Silvaticus :
Lapis Lazuli Latinis, Arabibus, Hager Alzenar sive Alzanar.Ubi
Hagerlapidem sonat. Alibi :
Lauzud, Arab. Azurinum, lapis Lazuli.Mox :
Lazud, i. lapis Lazuri.Alii aiunt
zulArabibus
cæruleumsonare. Palladius de Architectura :
Colorum... medii, rubeus, viridis, croceus, purpureus, prasinus, Lazur, indicus.Frotharius Episcop. Tull. Epist. 20 :
Peto ut nobis mittas ad decorandos parietes colores diversos,.... videlicet auri pigmentum, folium Indicum, minium, Lazur atque prasinum.Chronicon Constantiense :
Venetiarum namque Episcopus modium plenum Graici coloris, qui Lazurius dicitur, etc. Sericum Lazurium,apud Krantzium in Metrop. cap. 8.
Hic arma detulit auri et Lazuri distincta pyraminibus in umbonis... scuto aureo junctis.Agitur de Liederico
egregio Militeinitio regni Caroli Mag. unde quæ hic dicuntur de insignibus ejus gentilitiis præ nimia antiquitate merito sunt suspecta ; hujuscemodi enim virorum nobilium et familiarum insignia ante annum 1000. non agnoscunt doctiores critici.
Suppeditat quoque mons alius in hac provincia Lazulum, de quo fit azurum optimum.Adde cap. 64. Annonymus de
Καὶ ὁ ναὸς ἔναι μὲ τρούλλην ἔναι, καὶ ζωγραφισμένη μετο λαζούρη.
Lazulum Acconensenon semel commendat Octavianus
de S. Gelaisin Viridario honoris :
Alibi :D'azur d'acre grand bardes azurées.
De Lazulo consule quæ habent Leonardus Fuchsius lib. 1. Paradoxor. medicin. cap. 12. Philander ad Vitruvium lib. 7. cap. 11. et Salmasius ad Solinum pag. 1153. Vide præterea Meursium inChevaulx houssez de veloux de drap d'or, Bardez d'acier d'azur d'acre et pointure.