lazzi
Quæ gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur. Latina vero lingua hoc sunt, nobiles, ingenuiles, atque serviles.
Lætos, Letos, Lidosvel
Litosappellant, haud male adnotat Eccardus ad Pactum legis Salicæ tit. 11. § 4. Vide Litus.