leodicus
Leudibusvel
Leudis, Leodisve, quæ populum significat veteri Germanico. Litteræ Hugonis Regis ann. 4. regni pro Arnulfo Episc. Aurel. :
Leodiæ quoque silvæ venationem, sicut antecessores ejus visi sunt habuisse, eidem matri Ecclesiæ habere concedo.Robertus Hugonis filius eamdem silvam,
Leodigamappellat, in Litteris, quas citat Valesius loco laudato : ubi etiam observat,
Leodicum vicum publicuma plerisque nostris Annalium et Chronicorum veteribus auctoribus appellari, nomine Germanico, vicum illum qui initium fuit percelebris civitatis
Leodiumhodie dictæ ; unde conficit eam
Leodicumpotius esse nuncupandam.
Leudicamvocat Carolus C. in Capitulis ann. 854. eodem etymo deducta voce. Plura videsis apud eumdem Valesium pag. 270. et seq. et apud Lipsium lib. 1. Poliorceticon Dialog. 2.