leonini
Quæ est etiam sententia Stephani Paschasii lib. 7. Disquisit. Francicar. cap. 2. ubi complures ejusdem versus descripsit perelegantes, in iisque aliquotNec minus in sacris melico sermone Leonem, Ludentem historiis, et quem intepuisse dolemus.
Episcopus Senogall. in Itinerario Gregor. XI. PP. :His replicans clare tres causas explico, quare More Leonino dicere metra sino.
Mihi quoque indulgeatis, meæque imbecillitati ac imperitiæ ascribatis, quia passus Leoninos et Rhetoricas prosequutus non fui.Guillelmus Guiartus :
Et alibi :Et cils qui ne set en sa rime, Qu'est consonnant, ou Lionime, etc.
Vide Chronicon Augustanum part. 2. cap. 2. et Fauchetum lib. 1. de Poetis Francicis cap. 6.Contre celui un en feroie, Ou leur hobes adreceroie, Et feroit come Lionime, De la rais jusques en la cime.
Le Beuftom. 1. Dissert. pag. 268. et seqq. Alia est Muratorii tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 687. sententia, cui repugnare difficillimum est ; nequaquam scilicet ejusmodi versuum inventionem illi Leonio tribuendam esse, cum versus ejusdem consonantiæ longe antiquiores habeamus, quos utrum perfecerit ille etiam incertum est ; nisi quod poetæ priores in una tantum syllaba consonante cum altera, hic vero in duabus concentum suorum metrorum collocaverit, atque idcirco illius poema concinnius cæteris omnibus visum fuerit. Et certe nostri pro eleganter versificare,
Leonimerdixerunt. Regula S. Aug. Gallice reddita a Th. Bened. ann. 1392. laudata in Comment. Acad. Inscrip. tom. 17. pag. 744 :
La rime en maint lieu n'est pas gente ; Mes miex vault rudement rimer Ou sens de l'acteur et entente, Qu'en autre son Leonimer.
Forte dicit ita, ut haberet Leoninitatem in versu.